Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rationem, gratumque animi sensum continere nón possum, quod Tu, venerande Senex, multis gravissimisque tuis laboribus, vel potius innumeris tuis de scientiis, Academia et Ecclesia optime meritis, etiam hoe novum addere non refugeris; Tu vero, Vir consultissime! praeter magnam famam in juris provincia strenue partam, eximiae tuae literarum, antiquitatumque orientalium eruditionis, egregiique in Ecclesiam, iuventutemque Academicam studii documentum dare non recusasti:' ambo, quid bonum, quid utüe sit, hoe tantum quaerentes. Unum hoe rogo, ne Vestra egregia institutione, etiam in literis orientalibus, alumnos orbare velitis; hoe cupio, ut Vestra vestigia, Tuaque, Vir Clarissime Swijghuisen Groenewoud! qui per tot annos eximiam et eruditionem et diligentiam tuam in ea professione probasti, licet impari passu sequi mihi concedatur. Ut Vestro exemplo quam maxime incitor, sic ut Vestra eruditione, experientia, consiliis mihi adesse velitis, spero et rogo. Hoe mihi Vos quoque largiamini, cujuscunque disciplinae et artis Professores! Vos imprimis, quibuscum mihi propter studiorum cognationem arctius est vinculum, literarum, philosophiae et theologiae Professores, ut hic quoque experiar, quod nuper Amstelodami in Seminario Evangelico-Lutheranorum me expertum esse non sine gravi animi affectu recordor: nihil esse dulcius, nihil utilius ea mutua benevolentia et concordia, quae mecum collegam, quae nos ambos cum Seminariorum Remonstrantium et Teleiobaptistarum, cunctisque Athenaei Ulustris professoribus conjunxerat. Grave mihi fuit vale-

Sluiten