Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vitara in Ecclesiae Christianae ministerio obeundo, sive in literarum humaniorum studiis, sive in alia quacunque bona disciplina aut arte ponere in animo habeatis, Vos omnes sincero elegantioris doctrinae amore fiagrare, rectiores identidem rerum notiones appetere, quidquid bonum, justum, pulcrum, sanctum est sedulo sequi existimo: ad baec omnia me quantum potero et monitorem et adjütorem habebitis. Quam jucundum sit praeceptori, generosae indolis habere discipulos, quibus indefessum disciplinarum studium, quibus animi pietas, morum probitas curae cordique est, in munere antea gesto jam expertus sum: ex majori Vestrum numero majus etiam hoe laboris solatiusfc-exspecto. Vobis omnibus prodesse, Vobis imprimis, qui literis et theologiae nomen dedistis, viam monstrare, qua per literas quoque orientales aditus ad sanctissimam theologiam paratur, amicum semper me praebere animus est: Vos, dum cum reliquis Professoribus, collegis nunc aestumatissimis, Vestram quaero salutem, fidem dextrasque rogo. Imprimis autem Vestrum ipsorum commodum, Ecclesiae incrementum, patriae salutem, hujus Academiae famam ob oculos habetote, ut multi ex vobis prodeant viri eruditionis copia, pietatis sin» ceritate, morum que probitate' conspicui.

Tu vero, Deus O. M. paterque noster in Christo, ut hoe his omnibus concedere, mihique ab limine inde hic quoque praesens adesse, Tuo spiritu me imbuere, Tuo auxilio me adjuvare velis, ex animo precor!

DIXI.

Sluiten