is toegevoegd aan uw favorieten.

Serta romana

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Haec altera editio ad optimas editiones inter quas lionoris causa Iiriegeri Lucretium et Friedlaenderi Martialem et Iuvenalem hoe loco commemoro, est emendata. Fragmentum primum quod ex Lucano elegi collatum est cum editione quam mox in lucem est emissurus vir clarissimus C. M. Francken, qui qna est benevolentia atque humanitate, plagam primam inspiciendam mihi misit et emendationem, de qua pag. 212 ad vs. 627 scripsi, per epistulara mecum conimunieavit. Non nullos locos ipse sanare conatus sum.

Pauca carmina eieci, quae alia aliam ob causam nunc minus probanda milii videbantur, alia adieci.

Maximam vero curam et laborem hand exiguum locis dilïicilioribus explicandis et illustrandis impendi, quo factum est ut numerus adnotationum valde sit auctus, id quod, nisi omnia me fallunt, neque doctores neque discipuli improbabunt. Hisce praesertim temporibus omnibus quibus studium antiquitatis cordi est hoe summopere agendum esse arbitror, ut scripta antiquorum omni ratione probent iuventuti commendentque, quam ob causam Latino sermone uti in adnotationibus scribendis non audebam. Indicem adieci locupletem.

Amstelodami, mense Febr. a. 1896. J. WOLTJER.