Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

22 DISSERTATIO JURIDICA

qua heres ille erat inftitutus, demum.poft annum exiftit, an teftamentum illud valebit, an minus?

Valebit certe; ratio ejus rei eft, quia conditiónes, in teftamento adfcriptae, quandocumque exiftentes, ad tempus mortis teftatoris retrahuntur, vide §. 3. I. de teft. Mil., L. 11. §. 1. qui pot. inpignore, L. 26. ff. de Condit. inftitut.

Haec jam de miffione caufaria & honefta.

Supereft, ut videamus, quid Juris fit in ignominiofa misfione; fi miles nempe ignominiae caufa mifïus eft, ftatim omnia fua Jura & privilegia amittit, & infamia Juris notatur. JL. i. Princ. ff. de kis qui not. infam.

Plura de uberrima hac Materia tradere, ne prolixitate mea Leétoribus Benevolis taedium adferam, non fert animus.

Huic igitur Differtationi finem impono, iterum atque iterum Lectores rogans, ut ea, quae forte minus accurate fcripta funt , non quidem fegnitiae, fed potius Juventuti meae ac temporis anguftiis pro veftra humanitate attribuero velitis.

TANTUM.

THE-

Sluiten