is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nam = sibi circumdatam, cuius homo ipse pars est. — ex alto: penitus. — mundi... mo/em, cf. Lucr. V gó: 'moles et machina mundi'. 108 animo, tamquam subiectum sit 'homo', non 'ratio' (v. 106).

109 suas . . . sua: reflexiva referenda ad signis. 110 quasque vtces agerent: quo munere fungerentur, qiios motus facerent, cf. Ov. Met. XV 23 8: 'quasque vices peragant (sc. elementa)... docebo' — sorte = lege, ordine. 112 sideribus. . . mutantibus, cf. v. 2. — vario Scaliger coniecit, variis in codd. *)

Poeta munus 113—117 hoe mihi surgit opus: novum poëma cum operis alicuius suscipit exstructione componitur, cf. Prop. IV i, 67: 'Roma, fave, tibi surgit opus'; Ov. Fast. IV 830: 'auspicibus vobis hoe mihi surgat opus'. — non... ante sacratum, cf. vv. 4, 6.

115 annosa... vita: ita loquitur is, qui ad mediam aetatem pervenit. Manilius autem voti non compos factus esse videtur, cum libris quinque non sextum de stellis errantibus addiderit, id quod saepius lectoribus promisit, cf. Proleg. p. 13. 116 emergere c. acc., cf. 'eluctatus obstantia' Sen. N. O. IV 2, 5, 'erumpere nubem' Verg. Aen. I, 580, 'exire palmas' Man. V 164.

De mundi U8—148 Poeta nonnullas veterum sententias, quae ad mundi origiforma nem pertinent, strictim enumerat, ita ut singulorum nomina omittat. et ongme. gen£enjjarurn autem ordo ad doctrinae, non ad temporis rationem compositus est. Prima est eorum, qui aeternum mundum esse et origine carere iudicant, Xenophanis et Aristotelis (v. 122—124). Sequuntur Hesiodus, qui ex chao (v. 125—127), Epicurus, qui ex atomis (v. 128—131) omnium initium ducit. Venit deinde poeta ad eos, qui ex elementis mundi originem repetunt. Hippasus Heraclitusque ex igne (v. 132—134)5 Thales ex aqua (v. 135—136), Empedocles ex quattuor elementis generatum eum esse (v. 137—144) docent2). Mundi igitur originem Manilius doxographorum ratione exponit sed alio ordine atque Achilles3) (Comm. in Ar. rel. p. 31 rapt zlc -.w 5//,)v vp'/ïz) et multo strictius quam Aëtius (Diels Dox. p. 276: rept yp/w tl üm). Recte tarnen Malchinus (p. 14) hanc descriptionem ad philosophum Rhodium revocavit, quia et quae sequuntur omnia e

') In adn. crit. editionis meae per errorem scriptum est: •variis G.

') Similiter Heracleon grammaticus haec placita enumerat, cf. Diels Dox. p. 91 (Sext. Emp. adv. math. X 313 sqq.; Probus ad Verg. p. 21, 3 et 14 K).

') Diels Dox. p. 19 sq. haec fere statuit: 'maximam partem Achilles Posidoniana protulit, sed ipsius