is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

L1BER SECUNDUS.

Prooemium. 1—149 Incipit poeta percensere, qui poetae ante eum carmini didactico operam dederint, ab Homero exordiens neque eos qui astra cecinerunt omittens, deinde fuse exponit, quid ipse sibi proposuerit, scilicet ut voluntatem et potestatem dei canat, qui hominum fata ab astris pendere voluerit.

1—11 Homerus laudatur primus vates et astrologus (Ach. p. 30, 11 Maass), cuius Ilias et Odyssea bis trinis versibus summatim exponitur. 2 regemque patremque: Priamum, cf. II. VI 244: revr^xovT' sveaav 3vlc.;j.oi = Verg. Aen. II 503. 3 Retinui lectionem, quam h. 1. codices praebent, recepta levi Scaligeri correctione ffacem pro facit), quae lectio etiam firmatur Ov. ex P. IV 7, 41 : 'talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax/dicitur Hectoreas sustinuisse fa ces'. Alii praetulerunt versus formam, qualem versus insiticius I 766 exhibet: castra ducum et caeli victamque sub Hectore Troiam, 2) vel paulum immutatam, sed non licet nobis, ut opinor, in textu constituendo ordiri a versus forma, quem apparet esse insertum vel comparandi causa a librario adscriptum. 4 ducis: Ulixis. 5 instantem: forma cum accusativo errorem congruit, cum debuerit ad genetivum ducis referri, sed cf. Prop. I 20, 15—16, Rut. Nam. 1—2. — bello mihi videtur esse ablativus, ponto dativus, ita ut sensus loei sit: nova expeditione cum ponto bellum gerit Ulixes, quod iam per decem annos cum Troia gesserat. 7 patriae qui iura petenti eet.: ita legendum proposui, Mnem. XLI p. 200, locum sic explicans: si qua e septem civitatibus Homerum sibi civem poscebat (patria iura sua petebat), ille hanc appellando patriam alii civitati honorem originis suae eripiebat. Gronovius, quem Breiter secutus est, legit: patriae cui iura petenti fdum dabat eripuit sc. posteritas (cf. v. 9), sed Homerus non petit iura patriae a septem illis civitatibus, sed civitates Homerum sibi

*) Hectoreumque facit 0.

*) Cf. Garrod, Introduction b. II p. XXII (6), qui ipse legit: castra decem aestatum eet.