is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fata discere' Seal.), sed de difficultate legis fati perdiscendae, quae et ipsa in fato est.

De signortim 150—264 Plus centum versibus Manilius decem dedit signorum zodiaci divisiones ad figuram eorum attendens, quam in sphaera Graeca et

natura. O ■ *

picturis habent, vel ad mythologiam vel ad ordinem et locum, quem in zodiaco obtinent: mascula et feminea sive apffsvixa xat iyjXuxa (150—154), humana et ferina sive dhSpanoatöi xai fypufov] —ï58), bina1) sive paria, biformia, ratione duplicia, èiyvr, r, öïcrwaa —196), transversim orientia et recta sive T&ayia xaï óp3a' (197—202), diurna et nocturna sive riasptvi xai vux-repa (203—222), aquatica terrena ambigua sive SaXaWa noTama /z^acdn afifi'|3ta (223—233), fecunda sterilia communia sive noXiyova crxapcó^ xoiva (234—243), currentia stantia sedentia iacentia fiaiïur-rixa ap3« za3^p.sva xaSt'Sovta (244 255), debilia et integra ^Xcxo7tou|u.£va xai okoayjpri (256—264), verna aestiva autumnalia hiberna tjoojuxk ïffrifiepiva (265—269). Nomina Graeca, quae addidi, partim iam occurrunt apud Asclepiadem Myrleanum (Cat. codd. astr. Gr. V 1 p. 187/8), partim apud Ptolemaeum Tetrab. I 12, II 175—196, 664—670 inveniuntur (Bouché-Leclercq 1'astr. Gr. p. 153). Sunt etiam aliae divisiones praeter has decem, sed eas poeta omisit velut X07tx« ■ aXsyo, ü-ypa mtpudri, Xatpwchj c/n£kf7i, 'Ep/xaïxa eet.

150 Partem astrologicam incipit M. tractare verbis, quae in memoriam redigunt Verg. G. II 9: 'principio arboribus varia est natura creandis'. 151 = sexum. Statuerat autem doctrina Pythagorea

signa numeri imparis masculina, numeri paris feminina esse (BouchéLeclercq 1.1. p. 154, 1—2), ita ut Aries signum masculinum, Taurus femininum esset. Sed hoe latet Manilium, qui, ut iure animadvertit Scaliger, Tauro sexum femineum tribuit, quod aversus (v. 153) surgit, sc. posterioribus, non anterioribus (I 264), dives puelhs (I\ 52I)> cinaedicus, cf. Ov. Fast. I\ 717—71 ^ ■ 'vacca an taurus, non est cognoscere promptum, pars prior apparet, posteriora latent, Thiele Ant. H. p. 101. Praeterea in Tauro domicilium est \ eneris et 'j^u>[xu sive altitudo Lunae, Bouché-Leclercq 1.1. p. 133» 4* Aliam causam huius sexus etiam affert Hyg. astr. II 21 : 'nonnulli autem cum Io in bovem sit conversa, ut luppiter ei satisfacere videretur, intei sideia

') „Singula" tantum stringuntur in vv. 157—158.