is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Olim haec pars astrologiae Graeca esse et a Pythagoreis suppeditata putabatur, sed Bollius eiusmodi figuras iam in tabulis Babyloniis inveniri demonstravit (N. J. XXI 1908, p. 119)- Doctrinam exposuit et fontes Graecos comparavit cum Manilio Bouché-Leclercq 1. 1. p. 165—175. Diagrammata in appendice delineata sunt.

270 proprias... formas: figuras cuiusque sideris, quae supra descriptae sunt. 272 aliis aliae succedunt .(sc. formae signorum) sorte locoqite: ut locus, quem obtinent, flagitat et sors iis destinata praescribit, sic alterum signum ad alterius amicitiam se aggregat. 273—275 Triangulum describitur, in circulo ductum. Incipit autem, ubi (ut) circulus clauditur orbe signorum, qui a sinistra ad dextram ') sive ab Ariete ad Pisces circumfertur; h. e.: ab initio Arietis linea ducitur, quae in tris aequalis ductus dividitur, quorum fines extremi inter se in vicem iuncti sunt. 276—278 Tria signa, quorum initia linea illa tangit, trigona dicuntur, quia tres anguli trigoni tn tria astra partiti sunt, h. e. cadunt in initia trium signorum, quae ternis signis inter se distant. De passiva vi formae partitus cf. III 384. 279 sqq. Quattuor sunt trigona: Aries Leo Sagittarius; Taurus \ irgo Capricornus; Gemini Libra Aquarius; Cancer Scorpios Pisces. — Laniger cotidie ab oriente ad occidentem se movens, a dextra conspicit Sagittarium, a laeva Leonem, diverso ortu h. e. in diverso a se tractu caeli, nam „Arietis dextrum trigonum est Sagittarius, sinistrum vero Leo Firm. II 22, 8, vel ut Bouché-Leclercq rem enuntiat p. 174: „la droite des signes est du cöté oü les entraine le mouvement diurne, la gauche dans le sens retrograde". 282—283 Ordo verborum hic est: cetera signa, quae mundo condita (cf. I 119) per totidem sortis (= centum viginti partes) inter se distant, simili ratione triangula sunt.

284 dextra an sint laeva: recepi Iacobi coniecturam in textum, qua meliorem invenire non possum, sed confiteor eam nimis a textu tradito (dextris seu causa LG, dextns seu eusa M) recedere. 285 quae subeunt =■ quae sequuntur. 286 Capricornus Tauro dexter est, ut pictura trianguli nos docet. Idem praecedit in motu diurno, nam cum Taurus oritur, Capricornus iam in medio caelo est. Virgo autem sinistra est Tauro, et subit sive sequitur, nam oriente Tauro Virgo adhuc in imo caelo est. 287 hoe satis exemp/o est, cf. Ov. Tr. IV

') dextro . . ■ orbe = orbe in dextram ducto a sinistra (cf. v. 293).