is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

regis deorum est, Aquarius, signum adversum, in dicionem Iunonis venit; denique Ceres Virgini et Spicae, Piscibus Neptunus cognatus est, cf. Boucbé-Leclercq 1. 1. p. 184. De deorum nominibus apud Vettium Valentem (p. 5 sqq. Kroll) cf. Boll Sph. p. 475.

433/4 In editione critica post cura interrogationis signum posui, sed eiusmodi interrogatio, quam sequitur responsum in proximo versu, mihi nunc a Manilii genere dicendi aliena esse videtur, quare textu non mutato malim ita interpungere: his animadversis rebus — quae proxima cura — noscere eet. et tioscere pro 'nosce', infinitivum pro imperativo usurpatum arbitrari, etsi hic infinitivus in oratione vincta non ante Val. Flacc. III 412 inveniri dicitur, cf. Schmalz LG.4 p. 482, A. 2; Kuehner II2 2, p. 636; II2, 1, p. 666, A. 2; v. Wag. BphW. (1917) 36, 1127; Müller-Graupa, ibid. (1918) 46, 1125, 13; Ramain, Rev. de Phil. 38, 5 sqq.

435—438 Pulchrius quam ullus scriptor Stoicus Manilius Stoicorum sententiam exposuit, quomodo rerum natura cuique deo suum dtcavent munus, vel aliis verbis: quomodo e virtutibus facti sint di, cf. Cic. de n. d. II § 62: 'utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei di, qui utilitates quasque gignebant. Atque his quidem nominibus, quae paulo ante dicta sunt' (sc. Fides Virtus Salus Concordia Libertas Victoria) 'quae vis sit in quoque declaratur deo'.

437 vires — r,5rh virtutes. 438 pondus . . . rebus persona = auctoritatem virtutibus deus vivus. 439 Pa/las, cf. Bouché-Leclercq p. 132, 2; 184; Boll, Sphaera 270. — Cytherea: etiam Veneris planetae domicilium in Tauro est et in Libra: „Veneris domus sunt Taurus et Libra" Firm. II 2, 5. Praeterea mensis Aprilis Veneris sacer est, cf. Bouché-Leclercq p. 189, 1. 440 Cyllenie: Mercurius tarnen planeta domicilium habet in Geminis et Virgine, cf. Boll, Sterngl. und Sternd. 73. 441 cum matre deum, quae Iovi adiuncta est propter leones, quibus vehitur, cf. Cat. 63, 76. 442 spicifera: Spica splendidissima est stella in Virgine, quae et ipsa spicam manu sinistra gestans depingitur. — fabricataque: libra fabri instrumentum est, Vulcanus autem deorum faber. 443 Mavorti: etiam Mars (planeta) in Ariete et Scorpione domicilium collocavit. —pugnax, cf. 4, 383; 'Scorpius armis (potens)'; 220 sqq. 445 „le Capricorne est le lieu d'élection du feu (Vesta)" Bouché-Leclercq p. 145, Man. IV 243. — angusta, cf. I 271. 446 Ellisius N. M. p. 49 ad h. v. adnotat: 'Scaliger