is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

iam emensus est, addit, ut postea in numerando initium facere possit a prima parte illius signi. 491 super ent: supersint. — per signa: in ecliptica; proprie in signo, in quo versatur. Velut si quis natus est sole partem XVI Tauri ohtinente, hora VIII. Octo autem horae partes 8 X = 120 valent, cui adde partes 15, quas sol in Tauro perfecit 120 -|- 15 = 135. Tum numera a Tauri principio per Taurum, Geminos, Cancrum, Leonem et desines in XV Virginis, qui erit locus horoscopi.

493 vicem: tricenas partes. — quo... in astro: ei astro, in quo.

494 sequentur: a laeva, /a-ra ra inó[j.ev<z. De tota hac computatione cf. Vett. Val. I 5 (p. 22,5 Kroll): xaï ir.mpoa^ivzsq, cna.5 'ijzr. [xoipocq 6 rikioq. 495 subsistet: desinet. 496 numerique 0, numerumque Iacobus, sed quoniam subiectum est numerus (495), cum Huetio legendum est nomenque (ed. Fayi p. 42 m.). — suam summam... relinquet: sese relinquet et esse desinet. 497 exoriens: horoscopus.—par sit nor ma (pars et forma 0) cum Breitero scripsi, etsi ne sic quidem locus sanatus est, nam etiam hoe erat addendum, in partu nocturno horas numerari non ab ortu, sed ab occasu solis, deinde partium distributionem incipere oportere a puncto eclipticae soli e regione opposito, ut Vettius Valens praecipit I 5 (p. 20, 31): Xapeov ta.q xoü njXi'ov ^.oipaq im apoaxónov Upr\\j.axiCp{t(ja.q int ~(\[iipaq (interdiu), êni dl vvzièg (noctu) r.r,q diafiérpov v.~é. Ptol. synt. II 9 (p. 143, 22 Heiberg): tcv 7ap ouva/SeWa o'piSfiov foexpoiXoOfjlsv y[ispaq <xh duo r?,q rikiv.y.r,q [xoipag, vwièq O's c/.ub rf,q üiau.i-.poW^q üg stq za ir.óuïja rwv £flachuv. — per ignes: stellis micantibus, noctu. Post haec vocabula lacunam indicavit Iacobus. 498 contineas (Breiter, contineat 0): coniungas, complectaris, sed huius significationis vix alia exempla invenias. — 500 sub astris: inter signa zodiaci. Scaliger legit sub astri parte, sed hic ablativus aegre cum verbo cadendi iungitur.

502 pariterque orbem eet.: una cum homine horizontem vidisse, cf. III 205. 504 natalis (sc. dies) mundi: horoscopus, cf. I 477.

505 exacta Jides steterit: cum fides certa erit et exploratum, ubi sit cardo primus vel locus horoscopi, cf. II 752. 506 summi fastigia caeli: medium caelum, jasucupavyjiaa. 507 seri... obitus: occasus, dCciq, cf. II 788 sqq.; III 217. — fundamenta: imum caelum, vnóyeiov.

508 versum spurium iudicavit Bentleius, nam etiamsi cum Wakefieldo codicum lectionem ortus mutamus in obitus (cf. Verg. G. I 257), tarnen „stellarum mentio absona est, quae quoniam vagae sunt, veri earum ortus compertis cardinibus nondum comperti sunt" (Housm.) —