is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In hac tabula numerus quem dat IMC (72) diversus est ab eo, qui secundum lectionem traditam praebetur (61). De numero, quem caeli templum VIII tribuit (v. 615), infra videbimus.

582 lateat: de dativo cf. II 373. — aevi, cf. v. 563. 583 templa . . . caeli, cf. II 841 sqq. 584 certo discrimine: quod crescit ab uno ad undecim, ut supra demonstratum est. 585 bene constiterit (a verbo consistendi, cf. 59°)' c^* Firm- II 25, 1 : „nunc illud explicare debemus, quae stella quot horas dies menses annos bene collocata plures, pauciores vero male collocata decernat". — conditus ordo (cf. III 168): planetarum loca per singulas stationes. 587 mixtura. . . omnis: sc. planetarum cum signis templisque cCyxpaGig, quam Graeci dicunt (Sext. Emp. adv. math. 41 sq.; Maneth. II 400, III 227), cf. II 749; Firm. V 7, 4: 'omnia in genituris hominum locorum partium signorum stellarrumque mixtura componit'. 589 non . . ' turbabitur sc. materies rerum, quam tracto, si nulla membra aliena, ad planetarum doctrinam pertinentia, interponentur. Post omnis (v. 587) graviter interpungendum est. 590 primo sub cardine: si luna in horoscopo (I) est. 591 mundus: caelum, cf. I 45, II 792, 827. — nascensque tenebitjexortum: non est luna subiectum, ut Housmanus vult, sed manet mundus (caelum) sive sidera, quae dicuntur primo sub cardine (590) surgere et exortum tenere. 592 octonos decies ducetur in annos: futurum ducetur recte se habet, ut apparet e verbo proximo (594) fraudabitur. Subiectum est aevum (582) sive vita, quae per annos octoginta demptis duobus erit, si tempore nascendi luna in primo templo versabitur. Sed fortasse pro ducetur legendum ducatur, ut modus potentialis restituatur (ni duo decedantj, qui sit pro irreali. 593 sub culmine summo: in medio caelo sive in templo X. 594 hic numerus octoginta est, non 78, ut Scaliger putat, nam referendus ad eundum numerum (decies octoni v. 592), cui supra duo, nunc tres anni demuntur. 595 sq. occasus sive templum VII dives erat (pro: esset) in octoginta actus (curricula) solis sive annos (ö/xauq -fikioS), nisi anni quinque numero deessent. Dat ïgitur occasus annos 75- — dives in alibi non occurrit, sed cf. I\ 161: 'in tot fecundi. . . commenta,' cf. Jacob, Ind. ed. Man. p. 210. — olympias = quinque anni sive lustrum, cf. Ov. ep. e Pont. IV 6, 5. 597 imaque . . . fundamenta: imum caelum sive templum IV. — bis postpositum. — per annos pro: annis, nam censeri solet iungi cum ablativo. 598 bis sex adiectis mensibus: ergo imum

'3*