is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

convenit. 88 Satis materiei suppetit ad magnos viros creandos fin rem), sed lege fati materies repugnat, quominus eos creet. 89 excipit: est terminus iurisconsultorum, qui idem valet atque: diserte commemorat (Dig- 18, i, J&), nominatim indicat, unde: requirit, secum fert. 92 summis: summo loco natis. 95 male consultis: consiliis malis. — fallit eos qui prudentia utuntur. 96 nee fortuna probat causas: fortuna non agit tamquam iudex iustus, qui causam alicuius comprobat atque idcirco ei favet. — merentis: qui bene meruerunt.

97 sed vaga eet., cf. Firm. I 7, 42: 'vides ut semper ubique fortuna dominetur ? vides ut varii sint hominum mutabilesque semper eventus ? Fortis ab ignavo superatur, bonum prostravit inferior, iusto iustitia non profuit, cautos providentia saepe decepit, pudicis ac sobriis impudicus ac dissolutus in honoris petitione praelatus est. Iacent strenui, laudantur improbi, et quicquid huic profuit, illum incauta imitatione decepit.' 98 aliud... maius: fatum. 100 ex se iungendum cum verbo attribuat = per se ipsum, sine alterius numine. 101 permiscet: fatum etiam e monstruosis partubus apparet. 104 in portenti noxam peccarit: tantopere peccarit, ut noxa eius partu monstruoso digna sit.

105 interserit ora: „ut in Centauro homo interseritur equo" (Seal.). Gaelum (sive astra sive fatum) ora sua interserit, si nascitur infans, qui inter hominem et feram est. 106/7 Vulgo philosophi e fato et certo causarum rerumque ordine (Cic. de div. I § 125, Sen. N. Q. II 32) demonstrare conantur esse quandam divinationem naturalem, Manilius contra e divinatione concludit esse fatum. 108/9 nee tarnen haec ratio fati liberam tollit voluntatem, sed manent èt virtutem sua praemia èt facinus (scelus) poenae. — in praemia: 'cjuae virtuti in mercedem reddantur' (Fayus). De hoe usu praepositionis in cf. 1\ 124, 161; III 595, 644; Jacob edit. Man. Index p. 210. 110—116 Hommes mali et boni herbis mortiferis et salubnbus similes sunt. Ut illae, sic homines non ulla voluntate, sed natura gignuntur, et eo ipso quod caelo gaudente boni, dis iratis mali creantur, licet nobis bonos colere, malos odisse. Qui caelo prave intellexit de solis astris Housmanus, iam Man. 1. I p. 95 proposuit: quod caelo laudem debent.

111 arbitrio sc. suo. 115 venit sc. gloria ad homines qui bene meruerunt. 117 nee refert scelus utide cadit (ML, cadat G): non ad rem vel iudicium nostrum pertinet, fatumne causa sit sceleris. Indicativum cadit multa poetarum exempla tuentur, Kühner LG-' II 2, 490.