is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quos quis edit irascens, ita ut hominibus sit odio metui(\x\t, cf. Verg. Aen. VII 15: 'gemitus iraeque leonum'. 222 praecurrunt verba loquentis: 'ita raptim loquitur, ut prius voces ediderit, quam quod loqui velit, mente conceperit' (Fayus). Verba mentem praecurrunt. 223 ante os est animus: antequam loquitur, iam animi perturbatio eius e toto habitu apparet. 224 corda micant: 'horum cor crebris agitationibus palpitat' (Firm VIII 10 § 2), cf. Ov. Fast. III 331: 'corda micant regis'. 225 dentes in voce relinquit: proprie in labro vestigia dentium relinquit, cum ira commotus se ipse mordet, sed poeta hoe ad ipsas voces, quae per labra evolant, transtulit. 226 ardescit: accenditur.

229 arma ferarum: dentes, ungues, cornua, cf. Verg. Aen. XII 6: 'Üim demum movet arma leo'; G. III 236. 230 concesso in corpore: in corpore ferarum, in quas iis licet iram suam effundere. Praepositio in non motum indicat, sed locum, ubi irarum ille fluctus se ostendit. 233 Leporem comprendere: situs enim est Canis in caelo post Leporem.

234—250 Recte M. docet Cratera cum parte tricesima Leonis surgere, cf. Hipp. III 1, 2 (p. 218, 22 Man.): lxav dl 0 Kpaxrjp aWreXX^., cruvavarsXXst v.vxü 0 cf.no Aeovxog y.oi'p</.g <, xaï z fjJjrjg Iwg IIapSévov txoipaq

ia.' [lécftig. Quo sub sidere nascuntur qui irriguos campos colunt, fontes ac rivos ab alveo ad alia loca deducunt, ulmos vitibus maritant, vites arbustis disponunt aut iugamentis palisque erigunt, vinum sine aquae mixtione bibunt, qui merces mari committunt atque inde lucrum faciunt.

235 Creterax) de hac forma Latina vocabuli Graeci cf. Kuehner LG2 I p. 499, sed alibi cretera non est masculini sed feminini generis, quamobcausam plerique editores legunt Grater, ut in v. 250. — auratis... caelatus ab astris: fulgens stellis ardentibus, quibus distinctus est. 236/7 sequetur irriguos... campos: campis irrigandis operam dabit. 238 tuas M, tuos LG. Hoe defendit Ellisius N. M. p. 175 : 'cum hoe loco comparandus est versus Catulli 62, 54: „at si forte eadem est ulmo coniuncta marito ; in utroque enim vitis ulmo, tamquam marito femina, dicitur iungi. Et hoe est cur masculino genere et tuos Manilius et marito Catullus posuerit. Nam ulmus non femininum modo videtur fuisse, sed ut cupressus Jicus spinus platanus populus laurus pi?ius fagus interdum, prout res poscebat, masculinis accensebatur". 239 disponetque

') In M est cetera.