is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

eet.: ponet in collibus ulmos, quae vites sustineant, derectis in quincuncem ordinibus (Cic. de sen. 59), ita ut a jronte x) choreas (cf. I 671) imitetur, cf. Verg. G. II 276 sqq.: 'sin (metabere) tumulis acclive solum collisque supinos, / indulge ordinibus, nee setius omnis in unguem / arboribus positis secto via limite quadret'. 240 Altera ratio est vitis ita sine arboribus serendae, ut braccha eius extendantur et saepibus vel muro nitantur. 241/2 Tertia ratio est, si cultor surculum a matrice resecat et parvis adminiculis (calamis) adnectit, dum int er vites segetem sent. 244 pro regione colet, cf. Verg. G. II 273 : 'collibus an plano melius sit ponere vitem quaere prius'. 244 5 et miseris dedi pro codd. lectione emiseris (Mnem. 1914 p. 117) et locum ita interpretor: large (nee paree) vina in cella condita (reeepta, cf. v. 275) aegris et pauperibus (miseris) largietur e dolio hauriens, nee minus ipse fructibus suis (vindemia) fruetur (ita Seal. pro lectione codd. fovetur). 246 mergetque in pocula mentem: egregie dictum de potatore, cuius mens vino corrumpitur atque interit. 247/8 Non modo quotannis spem suam eredet terrae, vitem serens, sed etiam lucra ex annona ingravescente provenientia (annonae veetigal, cf. V 628) sectabitur atque eas merces emet vendetque, quarum pretium crescit, quia pondus umore auctum est, cf. Firm. VIII 10, 6: 'quodsi actus illi benivolarum stellarum decreverit radius, umidas merces negotiabitur. — in annua vota: ut id quod votis a dis precatus est, in hunc annum ab üs praestetur, cf. IV 400: 'annua solliciti consument vota coloni'.

T<i 251—293 Non cum quinto gradu Virginis, sed cum irp 270 -usque

virgini ac[ jv 4x/2° surgit Corona (I 319), cf. Hipp. II 5, 2 (p. 186, 16 Man.):

apavars 2t£!]P«V0V aVaT£XX<3VT0S ffUVaVOCTsXXsi U.cV CCJI&t t OV MIOOIOV TU.Y^'Xa 10

ano UapBsvov 'Q x.od x' fiotpag £«$ X»?Xfl3v i [j.o(pctq fiéariq.

corona 251 Erigone eos parit, „qui amoenis hortorum delectationibus adhaerescant" (Firm. VIII n, i), ipsa autem puella paulo post (256) dicitur ea facere, quae proprie sunt alumnorum eius, cf. v. 263: •■ejjïngetque suum sidus'. Itaque optimo iure Breiterus in v. 256 ille mutavit in illa. 251 /2 tibi quinque: ita Bentleius restituit pro ter quinque, cf. Firm. 18, 11, 1: 'in Virginis parte V exoritur Corona'. Accedit quod mox v. 271 de gradu decimo sermo est et poeta recto partium ordine procedere solet. — quinque... partibus ereptisponto: cum partes

*) Etiam in M est fronde.