Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

2

Tertullianum priorem scripsisse evincerent. Ac quanta satisfactione quantoque gaudio affectus sum, ut qui interiore jam quodam sensu eo adducerer, ut potius crederem Tertullianum Minucio usum esse, cum animadverti opinionem meam libris ad Nationes lectis plene confirmari. Unde autem appareat, si duo Tertulliani libri cum Octavio conferantur, Minucium ante Tertullianum scripsisse, breviter exposui jam aliquot abhinc annis, in ephemeride cui nomen est 'Musée beige'1).

Sed opusculum meum omni ex parte absolutum non videbatur. Neque enim omnes trium operum illorum locos quibus opinio mea confirmari posset, ibi tractaveram et pro certo posueram Tertulliani ad Nationes libros ante Apologeticum esse confectos, quod etsi veri simile erat post recentiorum qui de hac quoque re egerant, opera, tarnen ampliorem aliquam demonstrationem requirere videbatur. Igitur animum induxeram denuo agere de ratione quae inter tria illa opera, Minucii videlicet Octavium atque Tertulliani èt ad Nationes libellos èt Apologeticum, intercedat, ita ut prius demonstrarem illos Septimii libellos ante Apologeticum esse conscriptos, singulis examinandis locis et novis corroborando argumentis ea quae alii jam protulissent; deinde ut locos pertractarem similes qui cum in Octavio et in singulis tantum ad Nationes libris, turn in Minucii opusculo et in duobus Tertulliani scriptis inveniuntur, quibus nisus propositum verum esse confirmarem; denique tertio capite de aliquot agere locis quibus adhuc usi erant, ut Tertullianum priorem arguerent, in animo habebam.

Et jam ad finem appropinquabat opusculum meum, etsi saepius, nunc casu, nunc negotiis aut peregrinationibus, intermissum, cum in lucem prodiit liber Georgii Hinnisdaels, qui et ipse de Minucio et Septimio controversiam denuo tractandam sibi suscepit 2). Quo lecto quamquam magnopere laetabar quod videbam auctorem magna diligentia magnaque eloquentia neque minore sagacitate et sollertia id egisse, ut Minucium priorem demonstraret, tarnen haud mediocri excruciabar metu, ne opusculum meum semi-

i) XXVI 1922, pp. 229 sqq.

*) O. Hinnisdaels, 1'Octavius de Minuclus Félix et 1'Apologétlque de Tertullien, mémoire couronné par 1'académie royale de Belgique, Bruxelles, Marcel Hayez, 1924.

Sluiten