Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

16

autem verba 'vastis Arabiae in locis et aquarum egentissimis' longius distant. Tac. V 9: 'Romanorum primus Cn. Pompejus Judaeos domuit templumque jure victoriae ingressus est: inde volgatum nulla intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana'. Verba quae inclinatis litteris impressa sunt, Tertullianus illic reddidit his: 'Pompejum Magnum de Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse', hic autem posuit: 'cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adissef; quae a verbis Taciteis latius distant. Praeterea in Apologetico Hierusalem posuit, in altero opere Graecam nominis formam ut Tacitus ita ipse adhibuit1). In aliis sane Apologetici versio Taciti verbis fortasse est propior, ut cum habet Cnaeum Pompejum pro Pompejo Magno, quod tarnen levioris momenti; etiam vox 'arcana' in Apol. posita ejusdem verba (V 9 [209, 13]) in mentem revocat, quamquam auctor aliud dicit quam Tacitus. Attamen pluribus iisque gravioribus rebus libri ad Nat. versio Taciteae similior mihi quidem videtur quam altera. Res turn bene explicatur, cum ponimus hunc certe libri ad Nat. locum esse priorem, non Apologetici similem. Hoe enim si verum esset, vix excogitari posset, cur Tertullianus in illo libro conscribendo rursus Taciti historiam adisset, cum praeter Apologetici verba nihil prorsus inde susciperet.

Quoniam igitur his duorum Tertulliani operum locis satis jam perspeximus quae ratio inter ea intercedat, nunc ceteros conieramus similes locos, ut comperiamus utri priores sint. Priora Apologetici capita tria Heinzius enarravit et explicuit2) atque cum simiiibus librorum ad Nat. capitibus comparavit ita ut argumenta potius exploraret; inde collexit hic quoque Apologetico recentiora contineri. Quod verum esse probare nobis etiam licet, si non argumenta tantum, sed ipsa utriusque libri verba ac lormas sententiarum diligenter inter se comparamus. Nam cum in Apologetici verbis (1, 6): 'testimonium ignorantiae est, quae

1) Tert. nunc hac nunc lila vocabuli forma utitur: Hierusalem: De Speet. 30 <28, 16); Scorp. 12 (173, 20); ibidem 15 (178, 11); adv. Mare. IV 1 (423, 19) etc.; Hlerosolyma: Scorp. 15 (178, 20); de Fuga 6 (474); ibid. 12 (486) etc. Nihilominus, quod in I ad Nat. libro auctor Graecam vocem, in Apol. barbaram expresslt, vix casui tribuendum erit.

2) Tertullians Apol. pp. 296-307.

Sluiten