Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

20

lateat vis in occulto quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret.' Hic in Apologetico transitio mihi quidem parum felix videtur: quomodo enim gentiles intellegant, qualem vim, daemonum scilicet, auctor signi-

ficet? Ideo post alia rursus ad vim illam redit § 18: ' intel-

legere potestis, non scelus aliquod in causa esse, sed nomen quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur' e. q. s. Primo ad Nat. libro non dixerat ex eo quod perversa adversus Christianos judicia sint, occultos aemulos nationes colligere potuisse: brevi post, ubi de nomine Christianorum egit, hoe tantum adicit (I 3 [62, 11]): 'nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat' etc. Haec licet ex abrupto priora sequantur (quod in Apologetico recensendo manifeste corrigere auctor studuitl), tarnen propriam magis et antiquiorem esse formam hujus de vi daemonum dicti, vel ex eo patet quod aliorum Christianae fidei adversus gentes defensorum nemo contendit judicia contra Christianos perversa daemonum operam prodere, omnes consentiunt eos nomen Christianum odisse et acriter impugnare. Ad quod demonstrandum e multis (Justin. Apol. I 5; Min. Felic. 27 sq.; Arnob. I 19; aliis) unum sufficiat Lactantii exemplum, qui Div. Inst. V 21, 41): 'cum corpora', inquit, 'hominum occupant (daemones scil.) animasque divexant, adjurantur ab iis (Christianos puta) et nomine dei veri fugantur (5). Quo audito tremunt et exclamant et uri se verberarique testantur... (6). Propter haec verbera et minas (i. e. nomen Christ.) sanctos et justos viros semper oderunt et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur.' Hactenus Lactantius. Conferatur etiam ipsius Tertulliani Apol. 27, 4 sqq.2). — Praeterea verba Apol. 2, 18: 'ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciuni', si cum I ad Nat. libri loco gemello comparamus (p. 62, 12: 'ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo nescire certi estis') leviter correcta mihi certe videntur8).

1) Ubi profecto Mlnuc. Fel. usus est fonte.

2) De nostro loco cf. ea quae disseruerunt Waltzing ie Cod. Fuld p.163; Heinze

op. cit. p. 305, 1. '

s) Apol. 2, 12 Waltzing, le Cod. Fuld. p. 57 perperam explicavit: in verbis enim: •sic solet'is dicere homicidae' e. q. s., homicidae vocabulum non indicttlm chrétlen homicide', sed ironlce dictum est. Id quod luce clarius apparet ex loco

Sluiten