Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

33

optimum si modo spatio congrueret. Ipse excogitavi: 'exaperte' Lacunam alteram Gothofredus explere conatus est voce 'caelitis' cum in Agobardi libro '-litis' adhuc extare putaret; alii aliter, velut Rigaltius qui 'Proculus' reposuit Baluzio, ut opinor, fretus

legente: '< >us'; aut Oehlerus, qui 'hominis'; Hartelius2)

rescribere jussit 'alicujus' aut 'iste regis'; Thörnellius denique 'non caelitis (ncelitis)', speciosius id quam verius. 'Caelitis' a contextu alienum videtur8); suspicorGothofredum cum mente jam conjecturam suam volveret, litterarum reliquias evanidas fefellisse. Rigaltii quoque conjectura minus placet: nam non de Romulo deo facto in primis cogitavit auctor, sed de imperatoribus quoque qui post mortem auctoritate patrum Divi fieri solebant, quos Graecorum vestigia secutus 'reges' (fiaodéag) saepe appellavit. Restat igitur ut cum Hartelio 'alicujus,' quod frigidum et languidum, vel 'iste regis' legamus, in quo tarnen vocabulum 'iste' additum minime placet. Ideo propono: '<princip>is', quod èt lacunam fere explet èt praeter imperatores Romulum quoque includere potest. Cf. ad Nat. II 7 (106, 14): 'regum vestrorum,' ibidem (107, 1): 'regum et principum comités'; Min. Fel. 29, 5: 'principibus etregibus;' 37, 1: 'reges et principes.' — In sequentibus (78, 2) mihi legendum videtur: 'consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, immo insuper et praemio afficiunt, qui (pro: quia) publice contempserit perjurii vindices.' Alioqui verbum afficiendi objecto careret. Postremo (78, 6) haud scio an vera lectio sit haec: 'immo jam per deos pejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem pejerandi:' pejerare enim solum periculum est, non üfejerare; pejerare, non rfejerare, per Caesarem religio ('vrees, schroom') gentiles vetat. — Quantum ad ipsum argumentum, lectorem reicere solent ad Justin, Apol. I 21, 3: xai xl ydg xovg dno&viqay.ovxag nag' v/üv avxoxgdxogag ovg asl dna&avaxi£eoitai d£iovvzeg xai ö/uvvvxa xivd ngodyexe êa>gaxévai èx xfjg nvgag dveg%ófievov eig xov ovgavbv xov xaxaxaévxa Kaioaga, ubi cuivis in mentem venit Numerii illius Attici qui testibus Cassio Dione (56, 42, 2), Tranquillo Suetonio (V. Aug. 100, 4) juravit effigiem cremati Caesaris

!) 'Exaperta' vocabulum, licet sensu diverso, extat Apol. 18, 8. Possis etiam: tam <tam apert>e' per dittographiam scriptum. 2) Patr. Stud. III p. 23.

») Cf. Hartel op. cit. p. 23; Thörnell. op. cit. p. 13.

3

Sluiten