Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

38

Urbi judicatam (ad Nat. 87, 22—80, 20) totam omisit. Apologetici igitur verba Septimium etiam hic e prioribus contraxisse, non haec Apologetici subsidio auxisse, oportet fateamur, etiam si ceteri Christianae disciplinae defensores de materia incesti expositionibus infantium suppeditata non prolixius egerunt quam Tertullianus in Apol. *). De nonnullis horum capitum locis infra dicemus.

Libri ad Nationes I cap. 17 auctor transit ad Christianorum in Caesarem irreverentiam quae fertur. Hoe quamquam multo uberius et copiosius tractatum invenimus Apologetici capitibus 28—35, forma non tantum aucta sed etiam valde immutata, quo admodum fit difficile ipsa duorum operum verba his locis comparare2), tarnen et hic concedere debebimus, Apologetici recensionem esse posteriorem 8).

Obstinationi Christianorum in Caesarem irreligiositatis Septimius prioris ad Nat. libri cap. 18 adjunxit obstinationem alteram quod neque gladios neque cruces neque bestias neque ulla usquam tormenta Christiani recusent; gentilibus opposuit apud majores eorum non contemptos modo sed etiam magna laude pensatos esse si qui talibus afflicti tormentis in virtute et constantia perseverassent. Idem exposuit Apol. 50, isdem fere profanae virtutis exemplis nisus. Quibus etiam usus erat exemplis libelli ad Mart. cap. 4, quo martyras ad tormentorum tolerandorum constantiam excitaret. Priorem textus redactionem hic nos habere, ex hac locos ceteros derivatos esse, necessario inde colligitur quod hoe opusculum ante Apol. et ante duos ad Nat. libros esse conditum satis constati). Cognoscere quomodo singuli loei e prioribus orti sint, et alibi nos juvare forsitan possit, et his praecipue locis studiis nostris proderit:

1) Justin. Apol. I 27; Dial. in Tryph. 10, 1; Min. Fel. 31, 4; Harnack, die Mission etc. I*, pp. 228—234.

2) Nonnulla Infra cap. 2 plenius tractabimus.

3) Cf..Heinze, Tert.s Apol. p. 442. Fortasse in verbis Apol. 32, 2: 'sedetjuramus, sicut non per Qenios Caesarum, ita per salutem eorum' levem correctionem animadvertere licet loei ad N. (89, 16): 'sed aliud, opinor, est non jurare per Qenium Caesaris' eqs.; ex hoe enim colligere quis fortasse potuerat, Christianos ideo per Caesarum Qenios jurare nolle, quod verum dicere recusarent.

•*) Noeldechen, Abfassungszelt p. 29 sq.; p. 155; Monceaux, Rev. de Philol. XXII 1898 p. 78; Harnack, Chronol. II p. 259.

Sluiten