Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

39

ad Mart. 4 (I p. 12 O.): 'cum feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.'

ad Nat. 118 (90, 6): Apol. 50, 5:

'ignes post Car- 'aliquaCartha-

thaginensem femi- ginis conditrix

nam Asdrubale ma- rogo secundum

rito in extremis matrimonium e-

patria constantio- vadit2).' rem docuerat invadere ipsa Dido1),

Hic cuivis manifestum erit quo ordine tria illa opera unum aliud sequantur. Praeterea libri ad Nat. versio libelli ad Martyras redactioni propior est quam Apologetici etiam hoe quod, cum ad Mart. 4 (I p. 11 O.) dixisset: 'acerba licet ista (tormenta) a multis tarnen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et

gloriae causa Longum est, si enumerem singulos, qui se

gladio confecerint animo suo ducti,' haec libro ad Nat. (90, 1) reddidit sic: 'at enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a vlrtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! piget prosequi'; in Apol. autem posuit (50, 4): 'merito desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt;' exempla fortium antiquitatis virorum hic statim sequuntur. Apparet Apologetici versionem eo diversiorem a libello ad Mart. esse quam alterum opus, quod illic nihil de enumerandi taedio addidit; hoe uno tarnen dicto

1) Hasdrubalis uxoris exemplum auctor repetivit ad Nat. II 9 (112, 6), qui locus gemello libri ad Mart. loco similior adhuc: '.. feminae Punicae subiciendus (Aeneas), quae maritum Hasdrubalem .... supplicantem hosti non comitata raptis secum filiis .... in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit.' Ubi denuo auctorem ad Mart. librum inspexisse adfirmare non dubito; cf. infra. Priore libri ad Nat. loco (I 18) Septimius duo prioris libri exempla in unam conflavit sententiam: cf. locum Apol., quem supra tractavimus 6, 8, ubi e duobus libri ad Nat. sententiis una sola facta est. — In Apol. autem Asdrubalis uxor nusquam comparet.

2) Apologetici locum denuo exscrlpsit libri de Exhort. Cast. cap. 13: 'aliqua Dido . . . . ne tarnen secundas (nuptias) experiretur, maluit . . . . uri quam nubere' (Waltzing, le Cod. Fuld. p. 395).

Sluiten