Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

47

Libri ad Nat. cap. 14 Tertullianus agit de deis factis quos nativis deis opponat Dionysius Stoicus1). Exempla factorum deorum ponit Herculem, Aesculapium, Theseum, quos non modo boni nihil perfecisse, sed etiam turpia ac prava multa commisisse demonstrat. Aesculapii exemplum in Apologetico tractavit cap. 14, 5 sq.; quod ibi adjunxit aliis quibusdam quae et in libri ad Nat. I cap. 10 (79, 3 sqq.) leguntur, et in formam multo breviorem contraxit. Nam ad Nat. p. 126, 15 attulit Socratis Argivi2) sententiam, qui scripserat Aesculapium filium Apollinis non esse; id in Apol. omisit. De Aesculapii xsqavvóaei èt hic et illic affert Pindarum (Pyth. 3, 55), sed aliquanto uberius in libro ad Nat. argumentum illius versuum enarrat et ab ipsius Pindari textu ibi propior accedit; cum enim Pindarus dixisset: ' ërgajiEV xai xëivov (Aesculapium SCil.) dydvogt fuo&cö %qvoös èv %f.qo\v (paveie dvóg' lx êavdTov xofitoai ijdrj dlcoxóta' Tertullianus in libro ad Nat. huic similior, cum ait (127, 1): 'cupiditatem et avaritiam lucri <in eo dicit (P.) vindioatam qua quidem ille vivos ad mortem, non mortu<os autem ad vitam> praevaricatione venalis medicinae agebaf; in Apol. autem posuit 14, 5: 'Aesculapium canit (P.) avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine

manebat?' Cf. Apol. 25, 7: 'non statim Juppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et jucundissimum illic nutricis suae odorem.' Postremo p. 123, 16 editores scripserunt: 'de quo poëtica sic lusitavit quomodo (fere, quando) de fugitivo palam factum, solemus et operam ejus perconüationi alienae) abusive nundinare' eqs. Confiteor me Reifferscheidii emendationem abusive pro iradito abusui minus intellegere; equidem mallm: solemus et operam ejus perconUationis alieno) abusui nundinare' etc, i. e. magno pretio proposito, si quis fugitivum reddlderit monstraveritve. Exempla dabunt Petron. 97, 2, ubi praeco: 'puer', Inquit, 'in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI .... nomine Qiton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille,' vel Apul. Met. VI 8 (133, 18): 'Si quis a fuga retrahere vel occultam commonstrare poterit fugitivam .... nomine Psychen, convenlat .... praedicatorem accepturus indicivae nomine . . . .' etc; sequitur magnum illud praemium basiorum ab ipsa Venere acciplendorum 1 Dicit igitur Tertullianus poetas sic de Jove lusitavisse, ut eum repraesentarent magno pretio castarum custodes puellarum corrumpentem, ut nos magno pretio fugitivi percontandi operam aliis locamus; praeterea èt qui a Jove corruptus èt qui pretium pro fugitivo reperto acceperit, accepta pecunia postea abuti.

x) Quem etiam citat II 2 (67, 1); Ipsius Dionysii opus non adiit, sed nomen illius in fonte repperit. -') Susemibl I p. 699.

Sluiten