Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

61

imprimis agit1); praeterea Aeneidos versus quos Minucius § 6 oblique perstrinxit, ille totos exhibet (13, 9); quod Minucius dixit § 5, Saturnum nummos signasse, plene non intellegimus nisi lecta Lactantii § 7 cap. 13. Omnia apud illum melius expressa et conjuncta, ubique auctores ad verbum afferuntur; nonne pro certo affirmaremus Heinzii argumentatione freti Minucium illo usum esse auctore, illius verba in breve contraxisse, hic illic de suo auxisse haud felicem in modum, nisi ipse Lactantius Minucium nominatim attulisset? Falsa igitur esset hic conclusio nostra; si autem falsa hic, cur justa cum de Tertulliano, non de Lactantio agitur? — Praeterea cognovimus Lactantium multa supra ea quae Minucius attulerat, addidisse et saepe ipsos Minucii auctores adiisse; quod si ille procul dubio fecit, non est profecto cur negemus Septimium quoque Minucii verba augere nonnusquam potuisse; quo plene confirmantur Heinzii verba quae supra attulimus2).

Haec fere sunt quae de summa Heinzii libri (in quantum de Minucio agit) lectorem admonitum velim. Singula si spectes, quam multa dubitanda, vituperanda etiam quam multa sunt 1 Sed quonjam alii multa jam quae Heinzius protulit argumenta satis refutaverunt, omnia denuo tractare supersedeo. Quin post recentissima Heinzii oppugnatorum opera8) fortasse cui prorsus inutile videatur si etsi non de omnibus, tarnen de nonnullis verba denuo faciam. Nihilominus de multis unum refellendum elegi; quod quo jure fecerim, alii dijudicent.

Postquam Heinzii argumentationem minus felicem esse comperimus, ad priorum argumenta recurrendum nobis est. Quorum e numero post Ebertum4) Schwenkius rectam viam difficultatis dissolvendae multis jam annis ante monstravitB). Qui hoe dicit: 'Es steht auszer Zweifel, dasz Minucius sowohl als Tertullian andere Schriftsteller benutzt, wenn auch nur zum Teil genannt

i) I 11, 50 sqq. «) p. 58, 1.

■5) Imprimis Waltzingii, Hinnisdaelsil, Baehrensii opera dicimus.

*) lam Ebertus nonnusquam (Tert.s Verhaltniss. etc. pp. 367, 45; 369,59) praeter ipsorum Minucii Septimiique locos tertium aliquem scriptorem attulerat.

5) P. Schwenke, Über die Zeit des M. F., Jahrb. f. Prot. Theol. IX 1883 pp. 263 sqq. — Schwenkll vestigia alii secutl sunt quos enumerat Hinnisd. op. cit. p. 19.

Sluiten