Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

75

tanquam servulus domino cuidam addicitur, Neptunus autem quasi operarius mancipi locatur J).

Ut paucis superiora complectamur, vidimus Tertullianum his locis in I ad Nat. libro Minucio non modo quantum ad formam propius accedere quam in Apologetico; sed etiam eo quod in priore libro non tantum distat a Minucii urbanitate, ut ita dicam, et moderatione, quantum in altero suo opusculo, ubi Minucium conviciis longe superat et ab ejus moderatione multo discrepat: quodammodo Octavius per I ad Nat. librum transit in Apologeticum. Quod idoneum in modum posse explicari sic tantum videtur, si statiiimus Minucium fuisse priorem; ex illius dialogo Septimium primum exempla aliquot totiusque sententiae constructionem transtulisse in I ad Nat. librum; deinde, cum Apologeticum scriberet, prioris sui libelli formam breviorem aliquanto et paullum mutatam reddidisse2), nova autem quaedam exempla ex eodem Octavio addidisse quo et ante usus sit; veri enim simile minime videtur Minucium e I ad Nat. libro petiisse ea quae in Apologetico invenire potuerit; Tertullianum vero turn cum Apol. conderet, denuo Octavium adiisse atque inde sumpsisse ea quae ex priore ad Nat. libro sumere non potuerit, cum ibi non lege-

1) Quod in Apologetico addidit Tertullianus exemplum, Aesculapii scilicet Jovis fulmine avaritiae judicatum, ex libro ad Nat. II (cap. 14) huc transposuit. De duobus his locis supra egimus p. 47 sq. Minucius quoque Aesculapii djioxcgavv<óaecos vaentionem paulo prius fecerat (cap. 23, 7). Et Tertullianum èt Minucium hac de re locutos in scriptis tam similibus casul tribuendum vix erit. Minucius autem Aesculapii mentionem fecit inter exempla quae omnia fere ex Ciceronis de Natura deorum libris transtulit (Oct. 23, 5 sqq.; Cic. N. D. III 41 sq.; 53 sqq.; v. Waltzing ad loc). Quod si concedimus, cum praeterea quantum ad formam Minucius Tertulliano haud valde similis sit, quare rogo Minucium statuemus Aesculapii exemplum sive ex Tertulliano transtulisse sive ex illius opusculo translatum Ciceronis subsidio reformasse ita ut de illls quae Septimius dixisset, nihil fere apud ipsum maneret? Tertullianus vero si alterum h. 1. imitatus est, optime intellegimus cur alterum praeter Minucium auctorem adhibuerit: cum enim id ageret ut de gentllium deis quam posset contumeliose loqueretur, in Minucii verbis non id invenit, quo opus sibi esse existimabat; ideo priorem suum librum adilt, ubi de Aesculapio jam egerat alium secutus auctorem qui Minucio plura habebat et ipsius Pindari versus afferebat, ut supra demonstravimus.

2) Cf. quae attulimus supra cap. I (p. 47).

Sluiten