Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

76

rentur, vix est cur negemusx). Nihil mirum bis eum eundem adiisse auctorem: ut enim turn cum Apologetici caput 25 scribebat non solum II ad Nat. libri verba attulit, sed etiam versiculis quibusdam aliunde petitis auxit2); ut Apologetici caput 50 condens primum ad Nat. librum expilavit, deinde, cum ibi non tantum inveniret quanto opus sibi esse existimaret, recurrit ad illius libri exemplar, libelli ad Martyras caput 4 dico8); sic nostro quoque loco prioris opusculi textum auxit ejusdem libri fontem iterum appetens et inde hauriens. Non injuria Septimii scripta a viro quodam docto cum opere musivo comparata sunt. Semper Tertullianus idem existit, et cum aliorum scripta, et cum Minucii opusculum spoliat. Sed jam alii loei examinandi nobis sunt, utrum cum iis quae diximus congruere videantur necne.

Minucius cap. 9, 5 sq., Tertullianus I ad Nat. Cap. 7, Apol. capp. 7 et 8 ambo loquuntur de Christianorum 0vsazeioie deutvots atque Olömodeloie ^tleow4). Loei hi tam similes sunt interse quantum ad argumentum, ut vix dubitare possimus hic alterum altero usum esse scriptorem5). Tarnen si non argumentum modo, sed etiam utriusque quibus usus est verba conferas, pauca admodum invenias quae comparare possis; praeterea Tertullianus in Apologetico, licet alio ordine, omnia fere quae in priore libro jam dixerat, ad verbum repetivit 6). Nihilominus et hic demonstrari

!) Numerus enim locorum quos cum Minucio communes habet Tertullianus in Apologetico multo major est quam ln duobus ad Nat. libris. — Tertullianum esse Minucii imitatorem, non Minucium illius e parvls quoque apparet: facilius enim equidem crediderim Tertullianum, cum dlcat Venerem humana sagitta sauciatam esse, Minucii verba augendo adulterasse quam hunc Septimii verba correxisse; facilius quoque, Tertulliani verba (Apol. 14, 4): 'ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat' ex MinuCii (24, 5) vocabulo 'structof fluxisse, quam contrarlum. Sed levia haec ac parvi momenti.

2) V. supra p. 50.

3) V. supra p. 39.

*) Heinze op. laud. p. 321 sqq.; Hinnisdaels p. 44 sq.

s) Nam cum Minucii Septimiique antecessores, qui Oraece opera sua condiderunt, pauca tantum hac de re afferant et vulgaria, saepius quoque ultra ipsa criminum nomina nihil proferant, illi contra singula descrlbunt et ordine pandunt. V. quae dixit Heinzius op. cit. p. 322: cf. Qeffcken Zw. gr. Apol. p. 167.

3) Cf. supra p. 25.

Sluiten