Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

88

gias edunt (magi), vel quae non sunt videri, vel quae sunt non videri

sint <et qui> non videntur?'

ut qui non vident quae non sunt, videre videanturquae non sunt2)'.

De his locis nihil affirmare ausim, quonjam apud utrumque contextus ipse prorsus diversus. Adnoto tarnen Tertullianum, si singula verba diligentius spectes, in II ad Nat. libro propius a Minucio stare quam in Apologetico: illic enim, ut Minucius, verbum 'vider/' passive usurpavit, in Apol. vero 'videre' forma activa.

— Venimus ad Minucii caput 28, in quo nonnulla leguntur quae cum duobus Tertulliani scriptis conferre licet, ut

Min. § 7: 'nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel Epona consecratis.'

ad Nat. 111(81, 17): 'sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et (omnia j>umenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus conisecratbs.'

Apol. 16, 5: 'vos tarnen non negabitis et jumenta omnia et totos cantherlos 8) cum sua Epona coli a vobis.'

Nemo non animadvertit Tertullianum h. 1. Minucio propius accedere in priore suo libro quam in Apologetico, non modo si singula verba spectet, sed et quantum ad totius constructionem

i) Minucium exscripsit Lactantius (Div. Inst. II 14, 10): 'magorum quoque ars omnis ac potentia horum (i. e. daemonum) adspirationibus constat, a quibus invocati visus homlnum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non vidtant ea quae sunt et videre se putent illa quae non sunt;' ejusdem Epitome 23, 6: '(daemonum) adspiratione fit ut quod sit, non esse, et quod non sit esse videatiir.'

*) Hos locos inter se comparavit Waltzingius ad Apol.

S) In hac voce idem male dicendi studium deprehendas quod jam saepe cognovimus apud Tert. Contra Apol. 16, 12 legimus 'auribus asininis' pro prioris libri (ad Nat. I 14 [84, 15]) 'auribus cantheriorum.' 'Cantherius' idem est atque 'asinus' cf. Apul. Metamm. III 27 (72, 12).

Sluiten