Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

93

quod miro huic homicidii exemplo alia addere volebat, Octavium denuo inspexit. lam ad sequens Minucii caput transeamus.

— In Octavii cap. 29 etiam pauca leguntur quae cum duobus Tertulliani scriptis conferri possint:

Min. 29, 5: 'est eis (gentibus) tutius per Jovis Genium1) pejerare quam regis'.'

ad Nat. I 10 (78, 8): 'facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur quam per ullum Jovem.'

Apol. 28, 3: 'citius denique apud vos per omnes deos quam per unum Genium Caesaris pejeratur.'

Hic Tertullianus Minucio propior est in priore suo libro quam in Apol.2)

— De Christianorum veneratione crucis Min. 29, 6 sqq., Tert. ad Nat. I 12, Apol. 16, 6 sqq. agunt, et demonstrare conantur gentiles ipsos cruces saepe colere et adorare. Ubi alterum alterius opere usum esse jam e voce admodum rara 'cantabra', quae apud utrumque legitur, satis..apparet. Hic quoque Septimius a Minucio propius accedit in priore opusculo quam in Apol.; cum enim Minucius dixisset (29, 7): 'signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt?' eundem vocabulorum ordinem in I ad Nat. libro servavit (p. 83, 15: 'castrensis religio, si signa adorat' eet.; p. 83, 17: 'sic etiam in cantabris atque vexillis' eet.), in Apol. neglexit (16, 8: 'religio castrensis signa veneratur, .... siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt.')3) Deinde Minucius (28, 8) dixerat: 'crucis signum est, et cum homo porrectis manibus deum pura mente veneratur'4); in I ad Nat. libello Tertullianus haec retinuit, (85, 15): 'si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris'; in Apol. autem nihil tale legitur. Minucium in

1) Cf. Dessau, Inscr. Lat. Sel. N. 4906 fin. ? Wissowa, Rel. u. Kult. d. Romer-' Jt 180, 11; Arnob. III 40 (138, 10): 'Genius Jovialis.'

2) Musée beige 1922 p. 248, 1; contra Heinzium v. Hinnisdaels op. laud. p. 105. ») Hinnisdaels ibidem p. 104. Vexilla lila et Justinus Apol. I 55, 6 praebet

*) Justin. C. C. 55, 4: 'tó . . icr&pcójiEiov oyijfia . . t&v alóytov fqxav öicupéoei . . tcö ogdóv tc eïvcu xai êxxaoiv xbiq&v è'yscv.'

Sluiten