Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

94

his non e solo Tertulliano pendere, sed Justinutn quoque adhibuisse, ipse Heinzius confiteri coactus est1); at quanto facilius omnia explicantur, si statuimus Minucium expilasse Justinum, Tertullianum vero cum I ad Nat. librum conderet, e Minucio hausisse, deinde in Apologetico se ipsum exscripsisse et prioris libri formam in breviorem contraxisse2).

— Minucius capite 30 de Christianorum infanticidio loquitur: talia non apud Dei cultores, sed apud nationes passim fieri multis nisus exemplis homicidii vel infanticidii demonstrare studet. In quibus illud etiam posuit de Saturno Afrorum cui infantes immolari solebant8). 'Saturnus' inquit (30, 3), 'filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immolaretur'. Tertullianus eundem ritum bis vituperat, breviter quidem 1. II ad Nat. 7: 'cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille <suis popercit?', pluribus autem Apol. 9, 2 sqq., ubi addit puellos immolatos esse 'usque ad proconsulatum Tiberii', teste usus militia patris sui, quae illius proconsulis jussu Saturni sacerdotes tam immanibus piaculis commaculatos ultimo affecisset supplicio; ea sacra et nunc in occulto manere. Nonne igitur manifestum, Minucium h. 1. Apologetico usum esse, cum Tertullianus plus illo habeat ipsiusque patris sui milites adhibeat testes illius ritus atrocissimi? ita fortasse rogabit aliquis. Sed enim primum in priore suo libro Septimius, etsi forma breviore, idem ac Minucius affirmat si praesens tempus ('immolant') excipis, Saturnum scilicet liberos suos vorasse *) et ei alienos immolari; deinde, etiamsi id' parvi ducis, num Minucius unquam formam praeteriti ponere potuisset, si Apologeticum ante oculos habuisset? Nonne praesentis forma usus esset, si ex Apologetico cognitum habuisset, etiam Tertulliani temporibus sacrum illud perseverari? Sed inauctoribus suis legerat, sacrificium illud diu jam abolitum5) ideoque posuit

!) Op. laud. p. 369; cf. Buizer, op. laud. p. 49.

2) Contra Heinzium vide quae his de locis dicit Hinnisdaels 1.1. pp. 102 sqq S) cf. De Sanctis, Storia dei Romani III 1 p. 66 n. 158; p. 74. *) Taceo quod Minucius ipsis verbis affirmat Saturnum liberos suos vorasse, Septlmium dicere tantum eum liberis non pepercisse; talia enim cuivis nota erant. 5) Cf. quos affert auctores De Sanctis op. laud. p. 74 n. 205.

Sluiten