Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

98

ad Nationes inscriptis, quos ante Apologeticum confectos superiore capite satis demonstravimus, nonnulla inveniri, quae ipsa verborum forma ex Octavio translata esse argueret; et rem ita se habere compertum jam habemus. Tertullianus deinde, quare post libros ad Nat. absolutos Octavium dialogum denuo adierit, optime intellegimus, ut qui prioris libri formam tantopere hic contraxerit et breviorem reddiderit, ut necessario alium praeter illos libellos fontem ex quo hortulum suum irrigaret, circumspicere cogeretur; pluribus quam in priore suo opere fecerat exemplis argumentationem suam superstruere volebat; quae nusquam invenire promptius erat, quam in Octavio quem ante jam expilaverat; et alias eum varios in unum conflasse auctores, pro certo cognovimus. Quin etiam vehementer dubito an Apologeticum post duos ad Nationes libellos tam brevi temporis spatio conscribere non potuerit, nisi Octavium librum manibus tenuerit. Denique, si Tertullianus prior, aliqua subsidunt quae affatim explicari nequeant; si vero Minucius, omnia plana et facilia jam evadunt. Itaque adseverare haud dubito, Tertullianum Octavio usum esse primum in libris ad Nationes conscribendis1), deinde tum cum Apologeticum conderet. Quod verum esse, etiam sequenti capite demonstraturum me spero.

i) Cf. Hinnisdaels, op. laud. p. 27.

Sluiten