Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

105

Nat. libri cap. 12 eodem loco leguntur, id est post totum de Saturno fragmentum. Ex Apol. conferre possumus § 6: 'otiosum est enim etiam titulos persequi' e. q. s.; sed hic contraxit ea quae ad Nat. p. 116 prolixius dixerat; tarnen notandum est Tertullianum, ut Minucium, vocabulo q. e. 'otiosum' hic usurpasse, quod casui tribuendum forsitan non sit.

Ab altera vero parte Tertulliano major est cum Minucio similitudo in Apologetico quam in priore suo libro. Sic Apol. 10, 7 e Qraecis scriptoribus affert Diodorum et Thallum, ut Minucius 21, 4; in II ad Nat. libro Diodorum solum posuerat Thallo omissoEt § 8 dicit a Saturno tabulas esse inventas2) et imagine signatum esse nummum, quod cum in libris ad Nat. inscriptis nusquam legatur, in Octavio valde similia reperiuntur § 5: 'Saturnus . . . homines . . . docuit. . . litteras imprimere, nummos signare . . . ' Ita dvóiv êaTegov, sive Minucius, cum Octavium conscriberet, nostro loco èt II ad Nat. libro èt Apologetico usus est, sive Tertullianus in Apologetico èt opus suum ipsius prius èt Octavium librum exscripsit.

Tarnen, si post Tertullianum scripsit Octavii conditor, neque ipse e solo Tertulliano hic pendet profecto, etsi statuimus duo eum Septimii opera adire debuisse. Quod luce clarius apparet e § 6: 'itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium (Saturnus scil.),' quod e Vergilio3) sumptum neque in Apol. neque in II ad Nat. libro Septimius habet. Quod Minucium de suo non addidisse veri jam videtur simile, si hos locos spectamus, qui omnes eadem atque Octavius, de Latii nomine dicunt:

Lact. Div. Inst. I 13, 9: 'nam cum agresti quodam more in Italia viveretur,' 'is genus indocile' etc. (Verg. Aen. VIII 321—323); Lactantium e Minucio pendere superior paragraphus satis docet, ubi eosdem auctores enumerat quos hic § 4, uno Varrone adjecto.

Arnob. IV 24 (160, 22): 'numquid pulsum a nobis (dicitur) senem (Saturnum) Italorum delituisse in finibus et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio imposuisse pro munere?'

*) Ubi Reifferscheidius expressis verbis adnotat injuria a Qothofredo hoe loco lacunam in codice indicari. *) V. Waltzing ad loc.

3) Verg. Aen. VIII 322: 'Latiumque vocari / maluit, his quonjam latuisset tutus in oris.'

Sluiten