Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

108

puta et Varronem, noverit quique Romam viserit1), ubi haud sane difficile fuerit Saturni cognoscere aerarium. Itaque adhuc incertum, uter alterum exscripserit, uter auctorem nostrae de Saturno fabulae adierit.

Sed extat alius auctor profanus, qui magnam cum Origine similitudinem prae se ferat. Hic valde mirari me confiteor quod usque huc eum aut omnino neglexerunt aut ex parte tantum, quae de Saturno habet, attulerunt, propterea quod summi pretii liber ejus videtur non solum ad fabulae nostrae auctorem 2) tegendum, sed etiam ad veterem de Minucio et Tertulliano controversiam disceptandam. Loquor autem de Macrobio. Qui in Saturnalibus suis haec quoque profert, quae juxta Originis textum ponemus:

Macrob. Sat. I 7, 19: 'regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Janus optinuit, qui ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit . ...' e. q. s. 21: 'hic igitur Janus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit. 22. cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoe Saturni reverentiam ut, quonjam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies,

Origo 3, 1: igitur Jano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud proeul a Janiculo arcem suo nomine Saturniam constituit.

2. Isque primus agri culturam edocuit ferosque homines et rapto vivere 3) assuetos ad compositam vitam eduxit ....

3. (Saturnus) vitam moresque feris etiam turn mentibus insinuans ad communem utilitatem .... disciplinam colendi ruris edocuit .... 4. Is turn etiam

!) De cultu Fem. I 7 (I p. 709 Oehl.)vidimus Romae Noeldechen, Tert p. 25 sqq.

*) De Varrone fabulae auctore cogitavit Wilhelm, 1. c, quem probat Heinzius op. laud. p. 344, I. Contra hanc opinionem vide quae dixerunt Schwenkius, jahrb. f. Prot. Theol. IX 1883 p. 276, 1; Agahdius, M. Ter. Varronis Ant. Rer. Div. pp. 50 sqq.; cf. quae ipse attull supra p. 103.

3) 'rapto vivere,' Verg. Aen. VII 749; IX 613.

Sluiten