Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

111

— Satis de nostris locis; jam eorum quae diximus rationem ineamus. Credo equidem satis me demonstrasse Minucium utique ipsum hujus de Saturno fabulae auctorem adiisse, etiamsi post Tertullianum eum scripsisse statueremus. E superioribus cognoscere etiam licet, si post alterum Minucius scripserit, etiam duo Tertulliani opera, II ad Nat. librum dico et Apologeticum, inspexisse eum. Itaque, ut paucas paragraphos conflaret, tria opera diversa inspexisse eum statüamus? Sed quare fecerit, rogo. Nam in uno ex illis, quae opus ipsi erant, invenire poterat. Contra si Tertullianum post Minucium scripsisse dicimus, omnia jam plana et facilia sunt. Minucius Hyginum vel imitatorem ejus expilavit; Minucii libro Tertullianus usus est primum turn cum II ad Nat. librum conderet, sed hic stulte erravit eo quod bis eandem Octavii paragraphum excerpsit; deinde, cum. Apologeticum conderet, jam certior factus de prioris sui libri hujus capitis mendo, praeter illum librum denuo Octavium inspexit; quid mirum, si inde nonnulla nunc primum transtulit, quae prius omiserat? Quae sit causa quare Tertullianus in Apologetico eadem fere ac Minucius habeat, quare post II ad Nat. librum confectum denuo Octavium adierit, plane perspicimus; contra, si Minucius post illum scripsisset, stultissimus profecto et ineptissimus nobis dicendus esset; ergo non post Tertullianum scripsit Minucius, sed prior est

— Sunt et alii loei in Octavio et Apologetico libris e quorum comparatione suspicatus est unus et alter Minucium Tertulliano exemplari usum esse, cum tarnen et contrariam opinionem in illis haud stulte sustinere possis. Sic Minucius cap. 38,5 dixit haec:' proinde Socrates scurra Atticus viderit nihil se scire con-

i) Pauca addere nunc liceat de Octavii § 4, Apol. § 7. (Lact. Div. Inst. I 13, 8). Mihi veri simile videtur nomina Nepotls et Cassil ab Hygino jam esse adlata, Diodorum et Thallum e Qraeco quodam auctore sive Minucius, sive auctor ille ignotus qui Hygini libro usus erat, addiderit (cf. Wilhelm, op. laud. pp. 49 sq. • Agahd., op. laud. p. 51, 3). Quod si verum, haud sclo an erraverit Heinzius, cum adfirmet (p. 342 n.) Cassium ilhim quem adferant èt Minucius èt Tertullianus, non Heminam esse, sed Cassium quendam Longinum. Nam ut Minucius nostro loco, sic liber qui Origo gentis Rom. inscriptas est, cap. 7, 1 Cassium omlsso cognomlne laudat: quem Cassium esse Heminam omnes consentiunt. Quid si auctor hujus libri hic quoque eundem exscripsisset auctorem quo èt in cap 3 èt Minucius in Octavio'usus esset? Sed pro certo nihil hic adflrmaverim.

Sluiten