Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

114

mirum igitur, si et alii qui talia audebant, tyrannorum convicio appellati sunt1). Nihil ergo Minucio Apologetico opus erat, ut philosophos foedis libidinibus luxuriantes tyrannorum convicio corriperet2).

Cum igitur plane congruat Minucius cum ceteris qui philosophorum occulta vitia carpere atque infamare conati sunt, Tertullianus ab hoe litterarum genere longius distat. Fac eum post Minucium scripsisse: cum in Octavio legisset corruptores esse philosophos, in mentem ei venerit Atticae in Socratem sententiae qua corruptor adulescentium pronuntiatus est 3). Turn alia philosophorum exempla investigans quibus superbos et adulteros eos et tyrannos demonstraret, commentariis usus quibusdam de philosophiae historia quales nobis reliquit Laertius Diogenes, de cujusdam philosophi superbia idem repperit quod et Diogenes quodam loco nobis exhibet4); ut libidinosos et adulteros eos revinceret, de Diogene et Speusippo narratiunculas addidit, haud optimo sane usus auctore; dein cum philosophos tyrannos circumspiceret, nihil aliud reperire ei contigit, quam Pythagoram Thuriis, Zenonem apud Prienenses tyrannidem adfectasse6); Christianum vero nee aedilitatem adfectare lepide et salse ad-

1) Voces tyranni et adulteri conjunctas invenias et alibi: cf. Sen. Controv. 17,18: 'è£rjxovv oi neioaxai- pt) xi êxvgdwrjoas; pr) xi èfioiXevoas'; tyranni vocabulum convicii loco usurpatur: Sen. Controv. Vil 6: 'Qui facit lias nuptias, aut insanus est, aut tyrannus.' Achill. Tat. VI 20: Thersandro Leucippen violare studenti puella dicit: 'xdv xvgaweïv è&ikjje, xdytb xvQawelo&at, nXb,v oi fiiaoT}.' Cf. II 37; VIII 9: 'xvgavvov aaioxaX&v /ie.'

2) Cum Minucii verbis cf. adhuc philosophorum descriptlonem quae apud Arnobium extat I 64: 'qui maitrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsibus lascivientibus nudis.'

3) In his verba: 'Christianus uxori suae soli masculus nascitur' ex Oct. 35, 6 transiata sunt.

4) Apol. 46, 13; La. Diog. Vi 2, 4. 1; cf. De pallio 4 (p.940O ). Hunc Tertulliani locum exscrlpserunt Hieron. adv. Jovin. 1, 15 (Waltzing.) et Vincent. Bellov. Spec. Hist. III 74, qui etiam III 32 hujus Tertulliani capitis § 11 usus est.

5) Zenonem tyrannidem adfectasse nemo alius tradit; Tertullianum errorem commisisse suspicatus est Waltzing, le Cod. Fuld. p. 368. Pythagoram tyrannidi studuisse narrat La. Diog. VIII 1, 21: cf. Arnob. 140: 'Pythagoras Samius suspicione dominatlonis injusta vivus concrematus in fano est (!).' Suspicor haec de Pythagora orta esse e locis quales sunt Dion. Prus. or. 30, 5 (II p. 32 Arn.): 'lTv&ayó8ae 8è ix Safiov fièv ïcpvyev êxan> xvQawovpévris:

Sluiten