Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

116

asseverant <anima>s in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem <quant>o vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo aut pavcxne reditu>rum?' Quibus eo similior est Minucio Tertullianus quam in Apologetico quod Laberii illum versiculum hic non attulit; tarnen. Apologetici locum ex hoe I ad Nat. libri esse ortum, vocabulum muli bis usurpatum satis demonstrat.x) Itaque Tertullianus Laberianum illum versum addidit2) eis quae ipse in priore suo libro posuerat. Cur autem addere eum non potuit si post Minucium scripsit? Praeterea in priore suo libro propius a Minucio stat Tertullianus quod hic dixit animas in corpora redituras3). Sed leve fortasse hoe et parvi momenti.

Accedit aliud; non enim equidem credo Minucium verbis 'mimi convicio' Laberianum illum versum significare omnino voluisse. Quem Laberii locum Minucium hic indicare ideo tantum autumare solent, quod illius verba cum Apologetico loco comparabant. Hunc si neglegimus, quid aliud Minucium dicere existimemus quam eum qui adfirmet animas hominum in pecudes avesque commigrare, similem esse mimo qui in scaena alterum canis vel asini convicio compellet4)? Ut enim longe a comoediae urbanitate mimi discedebant, sic mimi convicia quoque diversa erant ab eis quae in comoediis usurpabantur; ut in comoediis nemo fere alterum compellabat convicio aliquo ab bestiarum nominibus sumpto B), sic in mimis saepe talia audita esse vix

1) In libro ad Nat. I pavo ille spebtat ad Ennii notissimum somnium. Cf de an. 33 (357, 17 sqq.); supra p. 41, !.

2) Et alibi Laberium attulit Tert., de pallio 1 (p. 918 O.): 'arietem (non quem

Laberius reciprocicornem et lanicutem et testltrahum )'; Qeffcken, Kynika u.

Verw. p. 99.

S) I 19 (91, 14): 'asseverant animas In corpora redituras', cf. p. 91, 16; 91, 18; Min. 34,7: 'in pecudes .... animas redire;' Apol. 48, 1: 'Christianus si de homine hominem .... reducem repromittaf etc; ibid. 48, 2: 'animarum .... in corpora rectprocandarum'; 48, 3: 'hominem ex homine rediturum.'

i) Aliter sane de hoe loco judicat H. Reich, der Mimus p. 433.

5) Wilamowitz, das Schiedsgericht, 1925 p. 57: 'Sehr charakteristisch ist, dasz Tiernamen ganz fehlen .... Esel nennt keiner den Andern direkt.' At certe in Latinorum comoediis talia hic illic leguntur: Plaut. Bacch.55; Ter.Eun.598. Tarnen et hic raro; a comoediae enim urbanitate aliena haec. Minucius igitur 'mimi convicio' (vel 'mimlco convicio' cf. Waltz. adn. erit.) posuit, ut alii 'mimico risu' (Petron. 19,1; cf. Catull. 42,8), quamquam in comoediis etiam ridere solebant profecto

Sluiten