Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

272

Hac igitur conditione audita, veniebant multi iuvenes, provectioris quoque aetatis viri, numeram et pondus marcarum viginti offerentes, sed vacui tam ab eius amplexibus quam a pecunia recedebant. Incantaverat etenim illa magica «ua arte nocturne strigis pennam. Quam cum capiti secum iacentis supposuisset, statim ille somno gravatus usque ad diei sequentis auroram vel quousque illa pennam tolleret immobilis permanebat. Sicque illa muitos spolians pecuniis infinitum sibi congregavit thesaurum et aliorum dampnis lucrum suum .augmentavit.

Inter eos autem qui ad hoe puteal suas pecunias offerebant, iuvenis nobilis quidam satis, sed minus facultatibus pollens centum marcas super possessione sua mutuatas virgini sub illa conditione obtulit. Quibus illa susceptis, die illa cum iuvene multum cibi et vini sibi indulget, seroque in lectum molliter stratum nudi ambo pariter se collocant, penna illa strigis prius iuvenis supposita cervieali. Necdum autem ille membra lecto et cervieali caput aptaverat, cum ipse obdormiens usque ad horam diei primam virginis secum dormientis oblitus est. Tune enim illa surgens pennam abstulit illumque evigilatum confusum mittit ad propiia. Verum iuvenis se esse delusum dolens a quodam servo divite, ■cui quondam ipse iratus pedem absciderat, centum argenti marcas sibi mutuari rogat, volens eas iterum aut perdere aut virginitatis nomine virginem spoliare. •Cui servus accepte quondam iniuriae non immemor pecuniam sub hoe pacto concessit, ut si infra annum ipsam non restitueret, ipse de came et ossibus iuvenis ad centum marcarum pondus auferret. Quod iuvenis parum curans -concessit insuperque ei cyrographum suo munitum sigillo tradidit. Accepta •ergo ille pecunia redit ad virginem, offert argentum: accipit iua diemque letum ad vesperum usque perducunt. Sero autem cum paratum esset cubiculum pennaque ex more pulvillo subposita, illa iuvenem subsecutura premittit. Qui iuvenis ad lectum preterite noctis veniens, delusionem sibi ex lecti mollicie contigisse putans, cervical ülud molle revoluit et removit, cum quo et strigis fortuito casu excussit pennam. Quo facto membra demittit lecto, suspendit fiursum palpebras et somno totis viribus reluotatur. At illa iuvenem suis iterum magicis artibus obdormisse putans, secura et nuda iuxta ipsum se collocat. Ule vero postquam aliquantulum graviter se dormire simulasset, virginem ad se trahit, requirit debitum. Confusa illa repletaque stupore vehementi, pactum nequaquam negare potuit. Quid plura? Nox illa usque ad diem leta deducta est. Mane autem inter se voto et assensu pari concordantes coram amicis et propinquis,non tarnen sineadmiratione invidiaque multorum,nuptias celebrarunt.

Porro iuvenis prosperis succedentibus, creditoris sui oblitus, pecuniam infra terminum constitutum non reddidit. Unde loripes ille, ulciscende iniurie oportunitatem se invenisse gavisus, regem qui tune temporis regnum tenebat adit, movet de iuvene querelam, testem pacti cyrographum profert in medium, iustitiam sibi super hoe fieri rogans.Eex autem ut equissimus, crudele quamquam horresceret pactum, iuvenem tarnen ad se venire precepit accusatoris sui responsurum querelis. Tune tandem iuvenis debiti reminiscens, regis auctoritate perterritus, cum amicorum turba maximaque auri et argenti copia venit ad curiam. Profert adversarium cirographum, recognosoit ille iussuque regis

Sluiten