Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

14

marginem imaginis vasis tenduntur et etiam parva palma poculi nostri in ea imagine redit sub ansa, quo magis congruentia imaginum nos tangit.

Quanto mehus vero poculorum boves sunt facti quam vasis!

Ad abud egregium ducumentum artis Mycenaeae transimus. Et hio profunditatem expressam esse contendo. Fragmentum dico rhyti argentei. Paucis verbis boe fragmentum describemus1). Defensores urbis e porta sunt egressi et loco decüvi scopuloso pugnant. Duodecim numeramus (quorum nonnuüi parte tantum corporis conspicui sunt) eo viro excepto, cuius superiorem partem corporis eminere videmus in proscaenio *) (voorgrond). Ceteri viri, quorum capillorum habitum etiam differre observamus, sunt capite aperto; vir ille autem in ima parte fragmenti galea quadam vel apice opertus esse videtur. Quid faciat non clarum est. Estne vulneratus collapsus, fundam adbuc manibus tenens? An conto lintrem propeUit? Nauta pacatus a scaena bellicosa ahenus est, nisi forte Charontem esse putas, qui occisorum umbras trans Stygem vehit! 8) Pugnatores in sagittarios funditores graves armatura

x) ld mihi ex imagine tantum notum est, quam divulgavit vir doctus XP. TSOINTA in E&HMEPIZ APXA10A0TIKH 1891, IIINA31. Ipeum fragmentum non vidi. Nonnulla eiusdem rhyti fragmenta acquisita sunt, quae nobis hic vero parvi sunt momenti (v. K. Muller in Arch. Jb. 1916, p. 320 sqq.) Nonnullis annis ante de eo disputavit Beichel in libro, cui titulus „Homerische Waffen". Vid. etiam Klein, Geschichte der griechischen Kunst I, p. 26, et Reinach, Répertoire de ReUefs, T. II, p. 317, qui plures libros ibi laudat. In magno opero, cui titulus „Malerei u. Zeichnung der Griechen" viri docti E. Potjhl ars Aegaea non est traotata, id quod doleo. Cf. etiam P. GntARD, La peinture antique, p. 117; M. Heinemann, Landsehaftliche Elemente in der griechischen Kunst bis Polygnot, p. 19; Spbingeb—Woltebs I, p. 120; Woebmann I, T. 31.

*) Video etiam doctam M. Heinemann „Landsch.-Elemente etc.", p. 19 verbis „Vordergrund" et „Hintergrund" usam esse; haec res ipsa iam demonstrat in topiis fragmenti nostri profunditatem esse expressam.

») Primus, quod sciam, E. Gtt.t.tebon galeas in imo margine observavit. Eas fuisse pugnatorum, qui nave appelluntur, lepida est conjectura. Si

Sluiten