Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

21

est. Utrimque oppugnatores aggrediuntnr; soalae moenibus sunt admotae. In abis antiquis imaginibus parvae res singulae nonnunquam sensum vividum profunditatis expressae produnt; bic scalarum gradus occasionem artifici praebebant artis perspectivioae ostendendae; sed ne vestigium quidem deprendo, neque in ceteris rebus, quae ceteroqui satis lepide sunt factae (admoneo discriminis, quod in fronde arborum animadvertimus). Müites, qui in fragmento Mycenaeo per montis cjivum sunt dispositi, bic rigide in imo margine imaginis sunt positi, tota arx ibidem est posita. Statim denique ambobus comparatis, quid profunditate expressa intersit, apparet.

Omnia opera artis Aegaeae, quae ad nos pervenerunt tractare longum est, neque ea tractanda sunt, dummodo semel summam profunditatem expressam esse constet. Unius vasis tantum hic iam admoneo: vasis e steatitide facti, quod ortum est loco cui nomen „Hagia Triada". In quo lepidissimum agmen messorum ostenditur: egrogium est exemplum plastices Minoae. De hocvaso Studniczka1) „Ich sehe", inquit, „mit anderen, nur einen im wesentlichen duroh zwei Einschnitte gelockerten, archaisch regelmaszigen, und doch so frisch dahinströmenden Zug, über dem die Spitzen der Getreidegabeba Luft und Baum fühlbar machen wie die Liktorenbündel im Belief des Titusbogens".

Comprehendentes breviter praecedentis dissertationis summam, hoe statuamus necesse est: summua gradus profunditatis expressae in arte Aegaea deprenditur. Invenimus enim abbreviationem perspectivicam (revera expressam); deminutionem perspectivicam rerum longinquarum; figurae perspectivice inter se operiunt; et quidem hae res in topiis observantur. Quin etiam perspeotivica satis sibi constans, quae totam imaginem complectitur, deprenditur. Ut alüs verbis idem dicamus: in artificiis artis Aegaeae natura,

l) In disputando libro viri docti v. Satis, Die Kunst der Griechen, (Neue Jahrbücher 1921, p. 402).

Sluiten