Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

H. DE VASIS, DE POLYGNOTO, DE CISTA ..FICORONIA"

In capite priore iam antiquissimis temporibus i. e. ante eam aetatem, qua vasa geometrica vel „orientaha" facta sunt, profunditatem expressam fuisse vidimus. Expectas in vasis etiam profunditatem esse expressam. Ita factum est — sed minus, quam quis expectaverit. Nonnullae observationes generales praemittendae sunt, quae pertinent ad hanc rem exphcandam.

In vasis decorandis profunditati expressae quam maxime modus faciendus est. Id bonum iudicium et rectus sensus nos docent, qui hac mentis ratione tandem nititur: si in vaso decorando nirnium profunditatis est expressum, ita ut alte introspiciamus, superficies velut frangitur, in qua hiatus nasci videtur.

Forma vasis est primaria res, decoratio secundaria.

Decoratio formae servit eiusque pulchritudinem augere debet. Ea decoratio est igitur optima, quae minimum profunditatis ostendit; haec autem plerumque in vasis Graecis animadvertitur1). Non solum autem, quae supra sunt dicta, ad vasa figularia pertinent, sed ad vasa omnis generis, in quibus ars pingendi et dehneandi non est libera, sed legibus forma datis vincta. Etiam in decorandis parietibus domus interioris, porticus vel alterius aedificiiearegulaesttenenda: parietes enim, natura claustra sunt spatii cuiusdam. Magnum autem discrimen est: vas extrinsecus spectatur, cubiculum intrinsecus; et minime miramur eum, qui

*) Non tarnen ita, ut figurarum velut umbrae tantum ostendantur. Figulus Graecus natura sentiebat omne „nimium nooet" et in profunditate evitanda valere. Cf. P. Jacobsthal, Göttinger Vasen, 33 sqq.

Sluiten