Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

32

In imitationibus phototypicis vasorum imaginum, quas hodierni libri nobis praebent, saepe hoe periculum est, ne partem tantum vasis ostendant, neglecta totius forma. Repetimus et hoe semper est tenendum imaginem vasariam non esse artificium per se ipsum, sed alteri arti serviens. Sic etiam imago nostra imprimis decorare debet. Utrum hoe faciat necne, id demum iudicare potes, si spatio quodam interieeto eam et quidem in vaso ipso spectas. Quamquam in imagine Argonautarum compositionem cohaerentem desidero1), tarnen decorationem successisse opinor. Haud assentior viro docto Pfuhl, qui nimia profunditate expressa indolem ambiguam ei tribuit *). Unicuique, qui non est hospes in pictura nostrae aetatis, soit aham voluptatem esse, si tabulam pictam comminus, aliam, si eam eminus percipis. Sic etiam in nostra imagine: eminus decoratio eminet; si autem comminus spectantiquaedam (minima!) indicatio profunditatis voluptatem auget — non vitium est! *) Pigmentum nigerrimum satis cavet, ne profunditas modum excedat! — Haec imago „Polygnotea" decorationis legibus et technicis rebus admodum pauca nos de profunditate in topiis docere potest.

Insignem abbreviationem in una figura Amazonica (Pfuhl UI, 507) deprendis4): Amazon equitans prorsus adversa est reddita. Vitia quidem insunt, attamen conclusionem ex ea fieri potest in „magnam" eiusdem aetatis picturam. Sine dubio in ea arte perfectiora erant ea, quae in vasaria arte prave reper-

*) Rhythmice dispersae potius quam vere compositae figurae sunt.

2) § 664: Die Flache, die er verzieren sollte, nat er doch halb

zerstört; Flache und Raum durchdringen sich zu einem unmöglichen Zwitterwesen. Der Sitzende schwebt mehr über dem Liegenden in der Luft als er oberhalb von ihm sitzt; von den in Schragansicht angelehnten Schilden sticht der in geometrischer Aufsicht gezeichnete wie ein Flachenornament hart ab."

*) Cf. quae in initio huius capitis observavimus. *) Hauseb 1.1.

Sluiten