Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

54

Auszern wie eine Illustration zu den Bt(iQvxë<; xopóWrt^ bei Theocrit (ld. XXII, 77)". Videtis materiem quam maxime ad aetatem Hellenisticam aptam esse. Sed etiam e toto stilo operis inclinatio illius aetatis apparet rerum singularum premendarum: supra vidimus, quanto amore par calceorum Amyci delineatum sit. Addi possunt multa vestimenta summa cura facta; utensilia pueri in ima arbore dormientis; amphorae vario statu; phialae figuris ornatae; pedum digiti; lepidus dormiens iuvenis resupinus in nave et multa alia. Haec ars minutas res maximo amore fingere videtur. Etiam hac re optime cum. ingenio aetatis Hellenisticae concinit. Haec ars minuta autem egregia est et profunditas expressa summum gradum attigit. Flatum venti vestimenta iuvenis, qui est in nave, et taenias puppis agitare per spatium sentis l). Latitudo singularis imaginis et indoles decorationis praecipue artificem tantum, ne maiorem profunditatem exprimeret, retinuerunt.

Quamquam artifex cistae sine dubio de suo nonnuUa addidit *) et quidem ipsas res minutas, tarnen figurarum compositio cum topiis antiquissimo exemplo tribuenda videtur. Hoe etiam y&o? totius confirmat. Aecurate autem statuere, quid imitator mutaverit, id nunquam poterimus, ut vereor. Hoe tantum generaliter dici potest: veri dissimile est obscurum artificem cistae pulchrius opus creavisse, quam claros artifices Graecos, qui exemplum ipsum creaverunt.

Cum imagine cistae comparanda est vasaria imago vasis cui nomen „Talos-vaas"8). Inter artem vero utriusque acute est distinguendum *). Vasis imaginem egregiam esse, ut in re vasaria,

1) Cf. Feihx, p. 26.

2) Behn, Fic. C. p. 24: „beide (Amycus et Polydeuces) tragen. den Caestus und zwar in der Form, wie er um 400 üblich wird, im Originalbild sind also nur einfache Riemen anzunehmen wie auf den Vasen des V Jahrh."

*) Pfubx UI, 574. Buschob, Griechische Vasenmalerei, Abb. 167.

4) Recte Feihl argumentis „stilisticis" demonstrasse video magnopere interesse inter stilum omnium vasorum „Polygnoteorum" et stilum cistae. Cista ex multis partibus superior est.

Sluiten