Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

84

etiam topia in pictura classica et egregie et cum maxima profunditate sint expressa iam vidimus.

Ad lithostrotum nostrum redeamus. Etiam in lithostroto Alexandri et figurae ipsae et quae sunt circa eas, tam bene perspectivioe sunt reddita, ut non dubitare sinant de summa peritia artificis profunditatis exprimendae.

Anquirendum nunc est: Estne revera hnitatio et, si ita est, quando exemplum est factum?

Omne, generaliter dictum, opus lithostrotum esse factum ab exemplo verisimile est technicis causis1). Per se ipsum quidem optime cogitari posset id exemplum ab eodem artifice esse factum, qui lithostrotum feoit: eum ipsum suum exemplum dehneavisse. Sed hoe memorandum est: Compositio partis principalis sol. Alexandri irruentis in hostem paulum mutata in posterioribus artificiis redit velut in sarcophago Sidone reperto, in urnis Etrusois. Haec compositio igitur magna claritate iam antiquitus fruebatur. Sed (etiam nostro iudicio) maximum ülud opus, quod cum pictura „De Nachtwacht" pictoris cui nomen Rembrandt supra comparavimus, talem compositionem figurarum, talem coloris sensum, taha technica denique prodit, ut unusquisque concedat, non obscurum fabrum quendam id facere potuiese, immo clarum quendam pictorem id fecisse. Non dubito quin picturae nobilis et clarae hio habeamus imitationem. Sic vulgo etiam oreditur. Quamquam vir doctus Bbttnn adhuc dubitabat exemplum fecisse Philoxenum, omnes exploratores posteriores (Wintbb, Pernice) ad opinionem vergunt üthostrotum revera imitationem Philoxeni esse 2). Is vero pinxit proehum Alexandri eum Dario regi Cassandro,

*) Koepp, Archaologie, IV, 101.

a) Denuo mquirere in pictorem hinc est alienum. Quamquam conüten debeo Apellem statim in mentem mihi venire. Totus stilus non indignus clarissimo antiquitatis pictore videtur; etiam scimus Alexandrum ipsum ab uno Apelle voluisse pingi („nam ab alio se pingi vetuerat edicto", Plin. N. H. XXXV, 86). Si igitur severe haec sunt accipienda et tabula nostra

Sluiten