Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

91

aliud expectaveris, consideratie, quae supra de antiquioribus artificiis diximus. Non solum perspectivica, sed etiam cetera technica satis exigua, ita ut aliquanto minus absurde bthostrotum Alexandri cum tabula picta „De Nachtwacht" compares, quam hanc domum interiorem cum picturis domos interiores continentibus pietoris Batavi cui nomen Pieter de Hoogh1).

Columnae pictae cum epistylio, quae imaginem eircumcludunt, imitationes sunt marginum marmoreorum, quae in prostypis sepulcralibus passün se offerunt. Quicunque magnum librum viri docti Conze cui titulus „Die Attischen Grabehefs" consulit, saepe figuras ante margines prominere videt. Prorsus tarnen imago circumcluditur in voluminis primi tabulis LXXI et LXXII. Etiam forma semirotunda se offert *). Sponte in hanc quaestionem incidimus: etiamne antiqui tabularum pictores formis (hjsten, German. „Rahmen") utebantur? Uniouique qui in arte non plane est hospes notum est bonam „formam" effectum perspectivicum valde augere. Nulla fere hodie tabula picta est, quin tah forma cireumcludatur; nuper amicus pictor, cum quo materiem huius dissertatiunculae communicabam, statim me rogabat: „Etiamme Graeci antiqui formis utebantur?" Et me extemplo certum responsum ei non dedisse übere confiteor. Margines enim lapidei, quibus prostypa et ectypa sepulcralia üla circumdabantur, sine dubio non addebantur perspectivae augendae causa, sed ad totam imaginem absolvendam et a tempestatis rigore defendendam. Ahter profecto res se habet apud prospectus pictos Pompejanos. Foricularum me vir doctus Byvanck admonet, quas pictores imitabantur, certo ad effectum perspectivicum augendum. Quamquam haec res digna mihi videtur, quam accuratius indagemus, tarnen hic locus non esse videtur, quo de ea plura dicamus.

J) Exempla sunt in Museo cui nomen „Rijksmuseum", quod est Amstelodami.

J) De prostypis Smyrnae repertis vid. Pïühl, Archaeol. Anzeiger, Bd. XIX (1904), 186.

Sluiten