Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VITA.

Cuius ad arbitrium se nocte dieque fatigat,

Sed „sociorum" audit semper „collegia", fenus

Qui capiti extorquent (mirum) capite haud minus ipso.

Vulcani quales! et qualis Iuppiter ille

Regnator mundi! Frendens sibi quisque reclamat

Inde suam partem, nee quidquam cogitat ultra.

Nam solidum ut sit opus limatumque arte fabrili

Quid refert? „Age, sat bene fit quidquid cito fit sat.

Haud decus, haud ulla ars, quaerenda est copia tantum,

Ut pretio vili vendatur nostra supellex,

Sit fragilis licet, et quae nos alimenta paramus

Corporibus noceant quam vis, vescatur iis gens

Tota hominum, fieri si quit, toto orbe bibantur

Quae nos concoquimus, male sana, at vilia cuncta.

Yesrimenta paret vilissima machina nostra

Vita quibus brevis est (opus est sartore sed illis

Assiduo, nee forma manet, mutantque colorem),

Ornamenta domus et corporis arte sine ulla,

Sed mirabiliter vario splendentia vitro,

Machina nostra vomat, mox provolvenda cloaca:

Denique sit quidvis, crescant modo fenera, donec

Cuique domus socio de marmore regia surgat".

I nunc atque tuum félix extolle laborem

Arte tua laetus, millesima tu rota cum sis

Vel potius servus mediastinusque rotarum.

Ah, ah, ne laetare, opifex, ne gaudia tangant

Ulla tuum pectus! Semper sis tristis, acerbus,

Sit tibi vita odio, vitae carbone notatus

Quisque dies atro, cupias tua rumpere vincla,

Et vitare locum, tibi qui stridore rotarum

Perpetuoque metu mortis sensum eripit omnem,

Mentis et obtundens aciem, corpusque gravatum

Extenuans, annis paucis ad Tartara mittit

Te iuvenemque senemque simul, cui nulla voluptas

Obtigerit, quam non turbarit cura metusque,

8

Sluiten