Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DUO SIGNA.

Qua ruit atque tuos late secat, Africa, campos Praeceps Valis aquis sabuloque rubentior ipso, Agmine procedunt denso tristique Britanni. Non auro invehitur ductor phalerisque decorus, Non procul effulgent insignia centurionum, Pugnaces gladii, radiant non militis arma: Sunt saga pulvereo cunctis fuscoque colore. Quin ne signa quidem cernas fluitantia ventis: Pro! ignava iacent tuta statione relicta. Compositis agmen gradibus lugubre soloque Concolor incedit, lacrimosi funeris instar. Ad socios, armis procul atque indagine clausos, Perveniant opus est, solvant ut vincula fessis. Surgunt ecce humiles salebroso vertice colles: Prospiciunt homines raros in culmine summo. ,,Hostis adest!" clamare viri; consistitur ultro: Iussa ducis captant omnes promptique facessunt, Iamque instructa phalanx, densis stipata catervis, Pergit iter lateque suos expandit in hostem. Prosiliunt Scoti, muliebri veste superbi, Horrisono stridens dum flatur tibia cantu, Emensique oculis spatium certamine campum Corripiunt, avidi visos incessere telis. At quos non videre latent, propiora tenentes, Contecti scrobibus saxisve in collibus imis. Fulminea subito tum terra dehiscere rima Visa est, quae sonitu crepitante volatile plumbum Spargit et effusa prosternit grandine Scotos! Eheu! mille iacent, aevi modo flore virentes, Matribus orbatis saevi iam causa doloris.

z

Sluiten