is toegevoegd aan je favorieten.

Commentarius in M. Manilii astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

3io

LIBER QUINTUS.

Engonasin.

orbe nuntius venerit, etiam citius (quam ille cursor, de quo inv. 640 sermo erat) revolaverit (redierit). 642 vel bis: quin etiam iterum in extremum orbem penetraverit. Futurum exactum pro simplici mirabilem celeritatem significat. 643 vilibus... sucis: sucis herbarum parvo vel nullo pretio paratarum. 644 medicas artes, cf. V 354. — in membra: ad membra curanda, cf. 620/1. 645 et quae nascentur: quidquid herbarum nascetur, unde medicamenta riant ad homines sanandos.

646—656 Engonasin sive Hercule oriente nascentur servi fugitivi, dolosi, insidiatores, insessores viarum, schoenobatae, aerobatae, cf. Teucr. apud Boll. Sph. 43, 26: (Geminorum) swg fxoipag p' vj oupb. zou K/itovg xat 'HpaxXvjs nalotiag <Jta3vjxïjg ó\dXkoty[xa, bcStyizag nafflxoatQcpiovg, Xwno^vzotg. — nixa genu species, cf. I -315: 'nixa venit species: genibus, sibi conscia causae'. — Graio nomine dicta, cf. Verg. Aen. III 210: 'Strophades Graio stant nomine dicta e'.

647 In M hic versus sic legitur: et gonas iuguicula (inguicula L) vides sub origine constat, quem versum partim cum Reinesio partim cum Postgatio (Silva Man. 56) emendavi. Nomen enim proprium Engonasin depravatum erat in et gonas in-; cui clauda abierat in -guicula (inguicola G), Jides in vides. Sententia haec est: Engonasin, cui orienti (:ui sub origine... constat) parum debemus confidere, cf. Sil. It. XIII 33: 'laetus opum, sed clauda fides'. 648 dextra: de dextra aut sinistra h. 1. sermo esse non potest, quandoquidem Engonasin iam medium caelum superavit, cum extremi Pisces apparent, cf. ad v. 537.

650 grassatorque venit: Manilius meminit eorum, quae ipsius aetate facta erant, Suet. Aug. 32: 'grass^tores plurimi palam se ferebant

succincti ferro quasi, tuendi sui causa igitur grassaturas dis-

positis per opportuna loca stationibus inhibuit' (sc. Augustus). 651 sqq. Si quis sub Hercule natus, a dolis et insidiis alienus ad aliquam artem se applicabit, vitae periculum adibit, adhibebit studium suum ad res periculosas (in praerupta dabit ille studium) et artificium suum vendet (pretio ostendet) periclo adeundo, ut paucis dicam, funambulus het, cf. IV 139: 'seque sua semper cupientia vender e laude'. 653 tenuis ausus sine limite gressus: lente audens procedere (sc. in fune), ubi nulla est via, cf. Plaut. Poen. 632: 'si male dicetis, vostro gradiar limite'; Blümner, fahrendes Volk im Altertum, p. 14, ann. 85.

654 certa... ponet vestigia: dum per extentum et directum funem incedet, certa vestigia ponet; cf. Hor. Ep. II 1, 210: 'ille per exten-