Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

i 460 W' KULCZYNSKI. SPINNEN.

Leucauge argentata (Cambr.) subsp. marginata n.

Exempla complura in Nova Guinea lecta non differre mihi videntur a L. argentata Cambr. % cuius exempla sat multa Javana vidi, nisi cephalothorace in lateribus nigro marginato.

Etiam Leucaugae granulatae (Walck.) valde similis est haec subspecies, differt tarnen ab ea oculorum situ paulo alio et colore.

Exempli feminini cephalothorace 2.85 longo, 2.18 lato, parte cephalica 1.13 lata, area oculorum 0.78 lata est, diametri oculorum posticorum mediorum et lateralium o. 113, anticorum mediorum ca. 0.13, lateralium 0.105 longae; oculi postici medii inter se 0.113, a lateralibus 0.145, a mediis anticis ca. 0.155, hi inter se ca. 0.08, a lateralibus 0.145, laterales antici a posticis 0.02 remoti; area oculorum mediorum ante 0.325, pone 0.33 lata, 0.38 longa, clypeus sub ea 0.13 altus.

Feminae Leucaugae granulatae statura simili: cephalothorace 2.95 longo, 2.25 lato, parte cephalica 1.30 lata. (paululo latiore quam in L. argentata marginata), area oculorum 1.02 lata, diametri oculorum posticorum 0.12, anticorum mediorum ca. 0.145, anticorum lateralium 0.12 longae sunt, oculi postici medii inter se 0.12, a lateralibus 0.26, a mediis anticis 0.18, hi inter se ca. 0.095, a lateralibus 0.24, laterales inter se 0.015 distant; area oculorum mediorum rectangula, 0.36 lata, 0.42 longa; clypeus sub ea ca. 0.145 altus.

Differt itaque L. argentata marginata a L. granulata imprimis area oculorum angustiore et oculis lateralibus minus a mediis remotis (circiter 5/4 diametri, in L. granulata dupla diametro saltem). u'•'

Abdomen eadem est forma in utraque specie: tribus paribus tuberum instructum in parte anteriore dorsi. Epigyne L. argentatae marginatae differt parum ab epigyna L. granulatae, etiam magis mutabilis est quam in ea: fovea eius margine plerumque definitur ante non in angulum subrectum utrimque fracto sed in arcum recurvato; margo hic plerumque non aequabiliter coniungitur cum marginibus lateralibus, sed paulo in partes laterales epigynae ingreditur, quarum particula quaedam cum margine foveae laterali antico contingens tuberculum tum format plus minusve distinctum; lamella, qua. fovea repletur, saepissime colore a partibus lateralibus, obscure coloratis, non differt, forma. variat insigniter, plerumque pone latior est

quam ante, nonnunquam tarnen rectangula, imo rarissime — ante latior quam pone (hic

0.13, 0.145, 0.135, 0.16, 0.145, ante 0.145, 0.95, 0.65, 0.95, 0.95 lata, 0.145, 0.145, 0.13, 0.16, 0.145 longa), plerumque valde inaequalis, interdum sulco profundo ornata secundum totam longitudinem aut in parte anteriore solum. Nonnunquam epigyne L. a. marginatae non differt ab epigyna L. granulatae nisi fovea minore. Epigyne male definita, ca. 0.5—0.65 lata, 0.32—0.5 longa est. Pedes I 2i3/4, II 15'/,, III 7%, IV i3'/4, patella IV 0.94, tibia 2.78 longa. Abdomen 5.8 longum, 3.0 latum et 3.0 altum in medio.

Cephalothorax flavidus, in lateribus nigro marginatus, oculi colore nigro cincti; mandibulae colore cephalothoracis, apice et intus apicem versus anguste badio marginatae, unguis badius; sternum castaneum; labium subfuligineum pallide marginatum; maxillae obscure fulvae, in medio obscuriores. Palpi et pedes colore cephalothoraci similes, hi apicem versus paulo obscuriores; femora apicem versus plus minusve colore umbrino suffusa, apice in lateribus nigro marginata, patellae nigro marginatae et in lateribus colore castaneo plus minusve tinctae, tibiae

li O. P. Cambridge, in: J. Linn. Soc, v. 10 (1870), p. 392, t. 13, f. 76—-82 {Tetragnatha argentata).

Sluiten