Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

462 W. KULCZYNSKI. SPINNEN.

naturelle des Araignées, ed. 2, v. i, p. 730, prolatam non calcari gracili sed tuberculo obtuso ornatur, probabiliter alia est species. Leucauge ventralis (Thor.).

Meta ventralis Thorell, Studi sui ragni Malesi e Papuani, v. 1, 1877, p. 83. Regio lacus Jamur superior, 4—6. VIII. 1903, feminae et mas. — Wa Udu, 8, 9. VIII, iuv. — Angadi, 10—12. VIII. 1903, fem. et mares et ex. non adult. — Wakobi, 6. III. 1903, femina.

Mesida n. g.

Genus Meteis (E. Sim.) adscribendum.

Oculorum series posterior leviter recurvata, anterior paene recta (paululo deorsum curvata). Oculi antici medii a margine elypei circiter radio suo remoti. Femora IV ciliata. Mesida humilis n. sp. (Fig. 33). Femina.

Cephalothorax 2.0 mm longus, 1.5 latus, lateribus supra basim palporum leviter modo sinuatis, in parte cephalica, quae anteriora versus modice angustata est, paene rectis, fronte et area oculorum 0.81 latis. Quum desuper adspicitur cephalothorax, oculi postici laterales margini eius proximi videntur, antici laterales paululo foras, neque anteriora versus, prominent, frons — oculis anticis mediis et mediis et eorum tuberculo omissis — late rotundata est. Impressiones cephalicae modice profundae, paulo ante foveam mediam inter se coniunctae, sed hic parum manifestae; fovea media profunda, deltoides, oblonga, angulo postico in sulcum medianum brevem, angulis lateralibus in sulcos retro et foras directos productis; inter sulcos hos in exemplo nostro sulcus utrimque conspicitur minor, minus profundus, sed optime expressus. Dorsum, si cephalothorax sterno librato adspicitur, a declivitate postica, leviter convexa, usque fere ad oculos paene rectum et libratum. Dense subtiliter reticulatus est cephalothorax, subopacus (declivitate postica excepta), pilis modice longis setiformibus, plerisque pronis, modice dense instructus. Diametri oculorum posticorum mediorum 0.113, lateralium 0.105, anticorum mediorum o. 12, lateralium 0.115 longae; oculi postici medii inter se 0.09, a lateralibus 0.21, a mediis anticis 0.095, hi inter se 0.08, a lateralibus 0.1S, a margine elypei (reclinati) 0.055, oculi laterales antici a posticis ca. 0.025 remoti; area oculorum mediorum ante 0.29, pone 0.32 lata, 0.31 longa. Desuper visorum oculorum posticorum lateralium margines antici in linea. subrecta cum punctis mediis mediorum, margines antici anticorum lateralium paulo pone posticos mediorum siti. Mandibulae 0.85 longae, 0.45 latae, dorso insigniter in longitudinem convexo, subtilissime transverse reticulato, sulco unguiculari ante et pone dentibus tribus armato, dente postico apicali reliquis non evidenter magis compresso. Sternum valde subtiliter reticulatum, subopacum, ante pilis longis et fortibus, magis dispersis, pone brevioribus et tenuioribus instructum, apice et exadversus coxas III (et minus evidenter ad versus coxas II) leviter tuberculatum, inter coxas IV non productum. Labium 0.35 latum, 0.31 longum. Maxillae a basi labii 0.6 longae, apice 0.35 latae, basim versus in latere exteriore, quod modo paulum concavum est, leviter angustatae. Palpi tenues, parte trochanterica 0.35 longa, apice 0.113 lata. Pedum IV femur serie superiore ciliorum 4 aut 5 etinferius ciliis 2 aut 3 ornatum. Pedum I femur aculeis armatum ante 1.1.1 aut 1.1.1.1, pone 1 aut O, patella (ut reliquae) 1.1 (aculeo basali parum a pilis distincto), tibia supra 1, ante 1.1, pone

Sluiten