is toegevoegd aan uw favorieten.

Tractatus de fontibus revelationis nec non de fide divina

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

C. I, A. 4, § 2. — VERSIONES CATH. IMPRES. ANTE REFORMAT

85

1450—1455 ante omnem alium librum typis mandata erat) quinquagies sexies excudebatur.

Editiones partiales generatim omisimus.

§ 3. De authentia Vulgatae1

Hucusque generatim egimus de Scriptura inspirata, abstractione 127. facta a forma ejus concreta, quam ecclesia latina per multa saecula adhibet; modo dicendum est de auctoritate illius formae seu editionis, quae ex usu iongaevo et universali „vetus et vulgata editio", imo simpliciter Vulgata diei consuevit.

I. Origo Vulgatae debetur s. Hieronymo, qui a. 383—405.

a, omnes libros Vet. Test. pro toean onic os (excepto Psalterio) una cum Tobia et Judith de novo ex odginalibus transtulit; b. versionem „italam" Psalter» et totius Nov. Test. emendavit, illam quidem ex Hexapla Origenis, hanc vero ex graeco originali; c reliquos libros deutero-canonicos Vet. Test. sicut et fragmenta deutera Esther et Danielis absque emendatione desumpsit ex antiqua versione latina ~.

Vulgata hieronymiana, initio ab aliis magno plausu suscepta ab aliis acriter impugnata, sensim sine sensu antiquam versionem latinam expulit, ita ut saltem a medio saec. VII universaliter recepta fuerit*. S. IsiDORUS HISPAL. (f636): versione s. Hieronymi „generaliter omnes ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis"4.

Vulgata Hieronymi ad ultimum perfectionis apicem utique non pertingit; nihilominus magnam ejus praestantiam plures heterodoxi et rationalistae agnoverunt5.

1 Cfr. Franzelin, thes. 18 et 19: Vercellone, Sulla autenticitd delle singole porti delta Bibbia volgata. 1866 ; Rev. du Cler^e' francais, 1895 (Rev. Stil. 1895, p. 649); etudes. 1898 (t. 75) p. 216. — 1 S. Hieronymus primo Psalterium Italae magna parte emendavit (Psalterium romanum), deinde illud iterum expurgavit (Psalterium gallicanum), denique illud de novo ex hebraeo transtulit. Non haec nova traductio, sed altera correctio seu Psalterium gallicanum prostat in Vulgata. — 3 In nonnullis partibus s. Liturgiae, iis praesertim quae chorum spectant, usus versionis prae-hieronymianae diutius perseveravit, imo ex parte adhuc perseverat. Hinc v. g. diversitas Ps. 94 post Invitatorium Matutini (Itala) et in 3 Noct. Epipban. (Vulgata). — 4 De Offic. I, 12, 8. — s Keil (Einl. p. 672): „Seine Ueberzetzung übertrifft alle alten Versionen an