is toegevoegd aan uw favorieten.

Titi Livii Ab urbe condita libri I-II

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Lib. I, c. 56.

83

per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius 7 Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse, ubi in iure parum praesidii esset. Ergo ex industria 8 factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, u4 sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis du- 9 ctus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ven- 10 tum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: „Imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit." Tarquinii, ut Sextus, qui Romae 11 relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus ceci- 12 disset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi 13 adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

7. alius ingenio - naar analogie gevormd van par, similis, dissimilis c. abl. quam cuius simulationem induerat - quam cuius (sc. iuvenis) simulationem (- personam) induerat simulationem induerat - oen ongewone uitdrukking, meer gew. is personam speciem alicuius induore. interfectum - hoeft zich aan het naastbijzvjnde nomen aangesloten, Dij primores is aan te vullen: interfectos. fortuna, gew. wordt het plurale gebr. concupiscendum = quod (ab eo) concupisceretur.

8. ex Industria, cf. c.9,6. factus ad Imltatloaem stultitiae - nadat hij zich gewend had den onnoozele te spelen, quoque haud, n iet te vertalen door: ne... quidem, daar haud abnuit Liv. Palleen Uef "eb™™ obtentu " dekmantel. eon zeldzaam voorkomend <Xfrd" bij cf c o5U6ibrl"m ~ voorwerp totsP°t- ad id, cf.c. 10,5. tulisse, sc. secum. per ambages, „f10,- 'ncesslt, geconstr. met den ace, cf. 0,17, 4: timor... patres incessit. ad quem cf. c. 6, 4, men verwacht : utrum. eorum, h. 1. gebr, omdat de overeenkomstige vorm van het proh. reflex, ontbreekt, tulerit = obtulerit. v«<*u*.uinsuge vorm

11. Ipsi Inter se, cf. c. 10, 2. sorti permittunt = sortiuntur.