Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

453

gallicae ecclesiae ministris et senioribus, in lunari utriusque ecclesiae consistorio; vertunturque gallice.

Concluditurque ut et Adriano Hamstedii id ipsum indicetur, ut adsit utriusque ecclesiae consessui.

5 Augusti.

Causadefertur Prelegitur scriptum gallice versum ministris et senioribus ad Gallos, gallis, scriptum inquam nostrum omnibus manibus subsignatum cum marginalibus Hadriani Hamstedii adnotationibus. Et alterum illud scriptum per dominum Joannem

Summa script i Utenhovium collectum, etiam gallice versum, in quo hec

Gallis traditi summatim habentur:

sori^^quo 1' Primum profitemur nos veram Christi Domini incaralterum nationem ex semine mulieris agnoscere fundamentalem scriptum. fidei salutisque nostrae ... ae articulum; Gen. 3; Gal.'3, 4: semen Abrahae et Davidis; Psal. 16; et iuxta evangelium Pauli, 2^Timoth. 2. Et proinde anathema esse quisquis predicaverit aliud evangelium, Gal. 1. [fol. 349.] 2. Deinde quae eliciantur consequentiae si negetur vera Christi incarnatio iuxta Scripturas.

3. Tertio etsi idem nobiscum loqui videatur Adrianus Hamstedii de veritate carnis Christi ex semine mulieris, tarnen extenuat hunc tantum fidei nostrae articulum, quem non agnoscit esse fundamentalem.

Et ferendos dicit qui hunc prorsus negant articulum Anabaptistas, modo veriorem doctrinam non proscindant; salutisque esse participes; ad haec consequentias ex denegata Christi vera humanitate non consequi etc.; plurimaque alia quae in scripto patent.

Esse fratres,. et infirmiora corporis Christi membra, quia agnoscunt Christum summum sacerdotem.

Nostri, qui recte sentiunt, non debere se preferre talibus Anabaptistis, privans ecclesiam legitimo adversus Anabaptistas iudicio.

Non desinere illos manere in fundamento, etiam si mulieris semen negent et hunc suum errorem tanquam ' faenum superaedificent').

1) Zie noot 1 op blz. 448.

Sluiten