is toegevoegd aan uw favorieten.

Tertullian De anima

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

l

f. 121

longitudinem dico et latitudinem et sublimitatem, quibus metantur corpora phUosophi. 2. Quid nunc, quod et effigiem animae damus, Platone nolente, quasi periditetur de animae immortalitate? Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat; dissolubüe autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem. Ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam, tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis pbilosophiae, deformem vero contrariis artibus. 3. Sed nos corporales quoque ilh' inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Joannem quoque prophetiam meruimus consequi. 4. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angehs, ahquando etiam cum domino, et videt et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas desiderantibus sumit. Jamvero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nesdo quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta sollemnia / dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit, (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur) (inter cetera, inquit, .ostensa est mini anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae quahtatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et ludda et aerii coloris, et forma per omnia humana. Haec visio est'. Deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor; tune et si res ipsa de singulis persuaserit, credas. 5. Si enim corpus anima, sine dubio inter illa, quae supra sumus professi,

2. interrogationis signum post .nolente' ponunt A. B. Gel. — et structile] est A corr.

— qua immortalem ... indissolubilem om. A. — qua (bis)], «quam' bis halbent B. Gel. Pam. Seml. ,qua' bis habent Seml. Urs. Rig. Leopold.

3. sed] et A. — virgulam post Joannem' pomt Jun. — consequi] et consequi B. Gel. Pam. Seml. Leopold.

4. Am mg. manu librarü: ,Nota forma m veteris celebrationis' — sumit A B Gel Jun] 8ubmittit Pam. Rig. Seml. Leopold. — iamvero] ita vero A („vero om. B" Rfd. quodfalsum). — matheriae A. — dimissa* A. — uso A corr. — renunciare A, ut ubique.

— videbntur A corr. — et] nee A. — aerii] A. B. Jun. Rig. Leopold. et Aug. Gen. ad litt. X, 25, ubi Mc locus citatur. ,al. aetherii' Bmg. aetherii Gel. aerei Pam. Seml. — Haec visio est. Deus] hoe visio et Deus testis A. Rig.«Hoe visio' (adversarius dicü) Sed Kroym. — tune et **si A. tune et si B.] tu nisi Gel. Pam. Leopold. tu nee si Rig, tu negas: sed si .... permiserit, credas Fr. Leo ap. Kroym. — credas] ne credas Gel. Pam. Seml. Leopold. cf. de hoe loco Th. St. T. II, p. 85.

5. lacunam inter ,dubio' et .inter' suspicatur Rfd., putans intercidisse .teneri eam et teneram esse'. — inter] in se fert Hartel ap. Rfd. et fert, idem St. Patr. IV. inter illa (sive alia) .... omni (sive ut omni, quod approbo) ... aderit Gomperz et Th. St. T. I, p. 23 (qui Ut delet).